Cicero, Epistulae ad Quintum fratrem (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Q. fr.].
<<Cic. Q. fr. 3.1.1 Cic. Q. fr. 3.1.1 (English) >>Cic. Q. fr. 3.1.4

Click a word to see morphological information.
Scr. m. Sept. a. 700 (54). MARCVS QVINTO FRATRI SALUTEM.

ch. 1

3.1.1

ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludos rum diebus, Philotimo tribulibus commendatis. in Arcano a. d. iiii Idus Septembris fui. ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese conlecturos esse dicebant. apud herum recte erat. in Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem ; sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem et aviarium. villa mihi valde placuit propterea quod summam dignitatem pavimentata porticus habebat, quod mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota patet et columnae politae sunt. totum in eo est, quod mihi erit curae, tectorium ut concinnum sit. pavimenta recte fieri videbantur; cameras quasdam non probavi mutarique iussi.

3.1.2 quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi ut est magis placebat. neque enim satis loci videbatur esse atriolonequefere solet nisi in iis aedificiis fieri in quibus est atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eius modi membra. nunchoc vel honestate testudinis vel valde boni aestivum locum obtine bitt. tu tamen si aliter sentis, rescribe quam primum. in balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium [, ex quo ignis erumpit,] esset subiectum cubiculis. subgrande cubiculum autem et hibernum alterum valde probavi quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis. columnas neque rectas neque e regione Diphilus conlocarat. eas scilicet demolietur. aliquando perpendiculo et linea discet uti. omnino spero paucis mensibus opus Diphili perfectum fore ; curat enim diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit.

ch. 2



Cicero, Epistulae ad Quintum fratrem (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Q. fr.].
<<Cic. Q. fr. 3.1.1 Cic. Q. fr. 3.1.1 (English) >>Cic. Q. fr. 3.1.4

Powered by PhiloLogic