Cicero, de Domo sua (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Dom.].
<<Cic. Dom. 107 Cic. Dom. 109 (English) >>Cic. Dom. 112

Click a word to see morphological information.
108civis est nemo tanto in populo, extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. at qui aliqua se [Note] contagione praedae, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. ex his igitur bonis, <ex> [Note] quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales domum meam concupiverunt? ista tua pulchra libertas deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se [Note] ipsa tamquam in captivis sedibus conlocaret?

109quid est sanctius, quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque civium? hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit.

ch. 42quo [Note] magis est istius furor ab auribus vestris repellendus qui, quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit.

110

at quae dea est? bonam esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata. 'libertas,' inquit, 'est [Note].' tu [Note] igitur domi meae conlocasti, quam ex urbe tota [Note] sustulisti? tu cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares [Note] liberos esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum <me> [Note] exturbares privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis terrae virum inclusum domi contineres, cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres [Note], libertatis simulacrum in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium [Note] crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani servitutis? Eumne potissimum libertas domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota venisset?

ch. 43



Cicero, de Domo sua (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Dom.].
<<Cic. Dom. 107 Cic. Dom. 109 (English) >>Cic. Dom. 112

Powered by PhiloLogic