Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 7 Cic. Arch. 9 (English) >>Cic. Arch. 11

Click a word to see morphological information.
8Q. Metellum, familiarissimum suum. si nihil aliud nisi de civitate ac [Note] lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. quid enim horum infirmari, Gratti [Note], potest? Heracleaene esse tum [Note] ascriptum negabis? adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse [Note] sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius [Note] iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt [Note]; qui hunc ascriptum Heracliae esse [Note] dicunt. hic tu tabulas [Note] desideras [Note] Heracliensium publicas [Note], quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? est ridiculum ad ea quae habemus [Note] nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare.

9an [Note] domicilium Romae non habuit is qui tot annis <ante> [Note] civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? an [Note] non est professus? immo vero eis [Note] tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.

ch. 5nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur, Gabini [Note], quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. his igitur <in> [Note] tabulis nullam lituram in nomine [Note] A. Licini videtis.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 7 Cic. Arch. 9 (English) >>Cic. Arch. 11

Powered by PhiloLogic