Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 5 Cic. Arch. 7 (English) >>Cic. Arch. 10

Click a word to see morphological information.
6erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio [Note] filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant.

ch. 4interim satis longo [Note] intervallo, cum esset cum M. Lucullo [Note] in Siciliam profectus et cum [Note] ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.

7data est civitas Silvani [Note] lege et Carbonis: si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi. Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud praetorem

8Q. Metellum, familiarissimum suum. si nihil aliud nisi de civitate ac [Note] lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. quid enim horum infirmari, Gratti [Note], potest? Heracleaene esse tum [Note] ascriptum negabis? adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse [Note] sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius [Note] iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt [Note]; qui hunc ascriptum Heracliae esse [Note] dicunt. hic tu tabulas [Note] desideras [Note] Heracliensium publicas [Note], quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? est ridiculum ad ea quae habemus [Note] nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 5 Cic. Arch. 7 (English) >>Cic. Arch. 10

Powered by PhiloLogic