Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 2 Cic. Arch. 6 (English) >>Cic. Arch. 8

Click a word to see morphological information.
5erat Italia tum [Note] plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae [Note] non neglegebantur. itaque hunc [Note] et Tarentini <et Locrenses> [Note] et Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt. hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo. nactus est primum consules eos quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset. statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum [Note] suam receperunt. dedit etiam hoc [Note] non solum <lumen> [Note] ingeni ac litterarum verum etiam naturae atque virtutis ut domus, quae huius adulescentiae prima favit [Note], eadem esset familiarissima senectuti.

6erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio [Note] filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant.

ch. 4interim satis longo [Note] intervallo, cum esset cum M. Lucullo [Note] in Siciliam profectus et cum [Note] ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 2 Cic. Arch. 6 (English) >>Cic. Arch. 8

Powered by PhiloLogic