Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 1 Cic. Arch. 5 (English) >>Cic. Arch. 7

Click a word to see morphological information.
4quod si mihi [Note] a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium verum etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse.

ch. 3

nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis [Note] artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiaenam ibi natus est loco nobilicelebri quondam urbe [Note] et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria coepit [Note]. post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia [Note] sic eius adventus celebrabantur [Note] ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque [Note] superaret.

5erat Italia tum [Note] plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae [Note] non neglegebantur. itaque hunc [Note] et Tarentini <et Locrenses> [Note] et Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt. hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo. nactus est primum consules eos quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset. statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum [Note] suam receperunt. dedit etiam hoc [Note] non solum <lumen> [Note] ingeni ac litterarum verum etiam naturae atque virtutis ut domus, quae huius adulescentiae prima favit [Note], eadem esset familiarissima senectuti.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 1 Cic. Arch. 5 (English) >>Cic. Arch. 7

Powered by PhiloLogic