Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 29 Cic. Arch. 32 (English) >>Cic. Arch. 32

Click a word to see morphological information.
31

qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate [Note], ingenio autem tanto quantum [Note] id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis [Note] expetitum esse videatis, causa vero eius [Note] modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. quae cum ita sint, petimus [Note] a vobis, iudices, si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis [Note] commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani [Note] res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis [Note] daturum esse profitetur, quique est <ex> [Note] eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque [Note] dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.

32

quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus; quae a foro aliena [Note] iudicialique [Note] consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipso [Note] studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo qui iudicium exercet certo [Note] scio.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 29 Cic. Arch. 32 (English) >>Cic. Arch. 32

Powered by PhiloLogic