Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 29 Cic. Arch. 31 (English) >>Cic. Arch. 32

Click a word to see morphological information.
30an vero tam parvi [Note] animi videamur esse [Note] omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? an [Note] statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt [Note]; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne [Note] multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? ego vero omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. haec vero sive [Note] a meo sensu post mortem afutura [Note] est [Note], sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam animi [Note] mei partem pertinebit [Note], nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.

31

qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate [Note], ingenio autem tanto quantum [Note] id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis [Note] expetitum esse videatis, causa vero eius [Note] modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. quae cum ita sint, petimus [Note] a vobis, iudices, si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis [Note] commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani [Note] res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis [Note] daturum esse profitetur, quique est <ex> [Note] eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque [Note] dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 29 Cic. Arch. 31 (English) >>Cic. Arch. 32

Powered by PhiloLogic