Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 27 Cic. Arch. 29 (English) >>Cic. Arch. 32

Click a word to see morphological information.
28

atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius <urbis> [Note] atque [Note] imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi [Note]. nullam [Note] enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices [Note], quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in [Note] laboribus exerceamus?

29certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est [Note], isdem omnis cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam [Note] commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.

ch. 12

30an vero tam parvi [Note] animi videamur esse [Note] omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? an [Note] statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt [Note]; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne [Note] multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? ego vero omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. haec vero sive [Note] a meo sensu post mortem afutura [Note] est [Note], sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam animi [Note] mei partem pertinebit [Note], nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 27 Cic. Arch. 29 (English) >>Cic. Arch. 32

Powered by PhiloLogic