Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 24 Cic. Arch. 27 (English) >>Cic. Arch. 30

Click a word to see morphological information.
26quid? a Q. Metello [Note] Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet [Note].

ch. 11neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. ipsi illi philosophi etiam in eis [Note] libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo [Note] praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se [Note] ac <se> [Note] nominari volunt [Note].

27Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum [Note] aditus exornavit suorum. iam vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. qua re, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati [Note] iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere.

28

atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius <urbis> [Note] atque [Note] imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi [Note]. nullam [Note] enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices [Note], quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in [Note] laboribus exerceamus?



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 24 Cic. Arch. 27 (English) >>Cic. Arch. 30

Powered by PhiloLogic