Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 23 Cic. Arch. 25 (English) >>Cic. Arch. 28

Click a word to see morphological information.
24quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris [Note]!' et vere. nam, nisi Ilias [Note] illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?

25itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos et Gallos donaret [Note], credo, hunc petentem repudiasset; quem nos [Note] vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset tantum modo alternis versibus longiusculis, statim ex eis [Note] rebus quas tum [Note] vendebat iubere [Note] ei praemium tribui, sed [Note] ea condicione ne quid postea scriberet. qui sedulitatem mali poetae duxerit [Note] aliquo tamen praemio dignam, huius [Note] ingenium et virtutem in scribendo et copiam non [Note] expetisset?

26quid? a Q. Metello [Note] Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet [Note].

ch. 11neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. ipsi illi philosophi etiam in eis [Note] libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo [Note] praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se [Note] ac <se> [Note] nominari volunt [Note].



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 23 Cic. Arch. 25 (English) >>Cic. Arch. 28

Powered by PhiloLogic