Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 21 Cic. Arch. 23 (English) >>Cic. Arch. 26

Click a word to see morphological information.
22carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. at eis [Note] laudibus certe non solum ipse qui laudatur [Note] sed etiam populi Romani nomen ornatur. in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. omnes denique illi maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur.

ch. 10ergo illum qui haec fecerat, Rudinum [Note] hominem, maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis [Note] civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamus [Note]?

23

nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. qua re, si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum nostrorum [Note] tela pervenerint, eodem [Note] gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis [Note] certe qui de vita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum.

24quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris [Note]!' et vere. nam, nisi Ilias [Note] illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 21 Cic. Arch. 23 (English) >>Cic. Arch. 26

Powered by PhiloLogic