Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 19 Cic. Arch. 21 (English) >>Cic. Arch. 23

Click a word to see morphological information.
20neque enim quisquam est [Note] tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium [Note] facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod [Note] acroama [Note] aut cuius vocem libentissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.' itaque ille Marius item [Note] eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari.

21Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique [Note] versatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et [Note] regione [Note] vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque [Note] totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis est [Note], incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. quae [Note] quorum ingeniis efferuntur [Note], ab eis populi Romani fama celebratur.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 19 Cic. Arch. 21 (English) >>Cic. Arch. 23

Powered by PhiloLogic