Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 17 Cic. Arch. 20 (English) >>Cic. Arch. 22

Click a word to see morphological information.
19sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atque [Note] solitudines voci [Note] respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum [Note] vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius [Note] in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.

ch. 9ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui et [Note] voluntate et legibus noster est repudiamus [Note], praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? nam et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui durior ad haec studia videbatur iucundus fuit.

20neque enim quisquam est [Note] tam aversus a Musis qui non mandari versibus aeternum suorum laborum praeconium [Note] facile patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur quod [Note] acroama [Note] aut cuius vocem libentissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.' itaque ille Marius item [Note] eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 17 Cic. Arch. 20 (English) >>Cic. Arch. 22

Powered by PhiloLogic