Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 16 Cic. Arch. 18 (English) >>Cic. Arch. 20

Click a word to see morphological information.
17

quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus.

ch. 8quis nostrum tam animo agresti [Note] ac duro fuit ut Rosci morte nuper non commoveretur [Note]? qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus; nos [Note] animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus [Note]?

18quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditisquotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis [Note] ipsis rebus quae tum agerentur [Note] dicere ex tempore, quotiens [Note] revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniret [Note]. hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? atque [Note] sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex [Note] doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari [Note]. qua re suo iure noster ille Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati [Note] nobis esse videantur [Note].



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 16 Cic. Arch. 18 (English) >>Cic. Arch. 20

Powered by PhiloLogic