Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 14 Cic. Arch. 16 (English) >>Cic. Arch. 18

Click a word to see morphological information.
15

quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?' difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid [Note] respondeam. ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et [Note] naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina [Note] quam sine natura valuisse doctrinam. atque idem ego hoc [Note] contendo, cum ad naturam eximiam et [Note] inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque [Note] doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.

16ex hoc esse [Note] hunc [Note] numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos [Note] homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, <M.> [Note] Catonem illum senem; qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque [Note] virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium contulissent. quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem [Note] humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum; at [Note] haec studia adulescentiam acuunt [Note], senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium [Note] ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 14 Cic. Arch. 16 (English) >>Cic. Arch. 18

Powered by PhiloLogic