Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 13 Cic. Arch. 15 (English) >>Cic. Arch. 17

Click a word to see morphological information.
14nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsili [Note] parvi esse ducenda, numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem [Note]. sed pleni omnes sunt [Note] libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet [Note]. quam multas nobis imagines non solum ad intuendum verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt! quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.

ch. 7

15

quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers laudibus eruditi fuerunt?' difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quid [Note] respondeam. ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine doctrina, et [Note] naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina [Note] quam sine natura valuisse doctrinam. atque idem ego hoc [Note] contendo, cum ad naturam eximiam et [Note] inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque [Note] doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere exsistere.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 13 Cic. Arch. 15 (English) >>Cic. Arch. 17

Powered by PhiloLogic