Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 11 Cic. Arch. 13 (English) >>Cic. Arch. 15

Click a word to see morphological information.
12

quaeres [Note] a nobis, Gratti [Note], cur tanto opere [Note] hoc homine [Note] delectemur. quia suppeditat nobis ubi et animus ex [Note] hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant. an tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? ego vero fateor me his studiis esse deditum. ceteros pudeat, si qui ita se [Note] litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis [Note] neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre; me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo, iudices, ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit [Note] aut denique somnus retardarit?

13qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum [Note], quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo [Note], quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpsero? atque id eo [Note] mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas quae, quantacumque <est> [Note] in me, numquam amicorum periculis defuit. quae si cui levior videtur, illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam sentio.



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 11 Cic. Arch. 13 (English) >>Cic. Arch. 15

Powered by PhiloLogic