Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 9 Cic. Arch. 11 (English) >>Cic. Arch. 13

Click a word to see morphological information.
10quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate dubitetis [Note], praesertim cum aliis quoque in [Note] civitatibus fuerit ascriptus? etenim cum mediocribus multis et [Note] aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito [Note] civitatem in Graecia [Note] homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis [Note] artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse [Note]! quid? cum [Note] ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt [Note], hic qui ne [Note] utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur?

11census nostros requiris. scilicet [Note]; est [Note] enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, superioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia, primis Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam [Note]. sed, quoniam census non ius civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census ita se iam tum gessisse, pro cive [Note], eis [Note] temporibus <is> quem [Note] tu criminaris ne ipsius quidem iudicio in civium Romanorum iure esse versatum et testamentum saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule [Note].

ch. 6quaere argumenta, si quae [Note] potes; numquam enim hic [Note] neque suo neque amicorum iudicio revincetur [Note].



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 9 Cic. Arch. 11 (English) >>Cic. Arch. 13

Powered by PhiloLogic