Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 7 Cic. Arch. 10 (English) >>Cic. Arch. 12

Click a word to see morphological information.
9an [Note] domicilium Romae non habuit is qui tot annis <ante> [Note] civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? an [Note] non est professus? immo vero eis [Note] tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.

ch. 5nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur, Gabini [Note], quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. his igitur <in> [Note] tabulis nullam lituram in nomine [Note] A. Licini videtis.

10quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate dubitetis [Note], praesertim cum aliis quoque in [Note] civitatibus fuerit ascriptus? etenim cum mediocribus multis et [Note] aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito [Note] civitatem in Graecia [Note] homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis [Note] artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse [Note]! quid? cum [Note] ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt [Note], hic qui ne [Note] utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur?



Cicero, pro Archia (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Arch.].
<<Cic. Arch. 7 Cic. Arch. 10 (English) >>Cic. Arch. 12

Powered by PhiloLogic