Tacitus, Annales (XML Header), Ed. Charles Dennis Fisher [genre: prose] [word count] [Tac. Ann.].
<<Tac. Ann. 3.75 Tac. Ann. 3.76 (English) >>Tac. Ann. 4.1

Click a word to see morphological information.

ch. 763.76

Et Iunia sexagesimo quarto post Philippensem aciem anno supremum diem explevit, Catone avunculo genita,

-- --

C. Cassii uxor, M. Bruti soror. testamentum eius multo apud vulgum rumore fuit, quia in magnis opibus cum ferme cunctos proceres cum honore nominavisset Caesarem omisit. quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur. viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina. sed praefulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod effigies eorum non visebantur.

LIBER IV



Tacitus, Annales (XML Header), Ed. Charles Dennis Fisher [genre: prose] [word count] [Tac. Ann.].
<<Tac. Ann. 3.75 Tac. Ann. 3.76 (English) >>Tac. Ann. 4.1

Powered by PhiloLogic