Cicero, De Divinatione (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Div.].
<<Cic. Div. 2.77 Cic. Div. 2.80 (English) >>Cic. Div. 2.82

Click a word to see morphological information.
2.79 aves eventus significant aut adversos aut secundos. virtutis auspiciis video esse usum Deiotarum, quae vetat spectare fortunam, dum praestetur fides. aves vero, si prosperos eventus ostenderunt, certe fefellerunt. fugit e

-- --

proelio cum Pompeiograve tempus! discessit ab eoluctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et hospitem viditquid hoc tristius? is cum ei Trocmorum tetrarchiam eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab eo magnificentissimo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem. sed labor longius; ad propositum revertar. si eventa quaerimus, quae exquiruntur avibus, nullo modo prospera Deiotaro; sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt.

2.80

ch. 38"Omitte igitur lituum Romuli, quem in maximo incendio negas potuisse comburi; contemne cotem Atti Navi. nihil debet esse in philosophia commenticiis fabellis loci; illud erat philosophi potius, [Note] totius auguri primum naturam ipsam videre, deinde inventionem, deinde constantiam. quae est igitur natura, quae volucris huc et illuc passim vagantis efficiat ut significent aliquid et tum vetent agere, tum iubeant aut cantu aut volatu? cur autem aliis a laeva, aliis a dextra datum est avibus ut ratum auspicium facere possint? quo modo autem haec aut quando aut a quibus inventa dicemus?

-- --

Etrusci tamen habent exaratum puerum auctorem disciplinae suae; nos quem? attumne Navium? At aliquot annis antiquior Romulus et Remus, ambo augures, ut accepimus. An Pisidarum aut Cilicum aut Phrygum ista inventa dicemus? placet igitur humanitatis expertis habere divinitatis auctores!



Cicero, De Divinatione (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Div.].
<<Cic. Div. 2.77 Cic. Div. 2.80 (English) >>Cic. Div. 2.82

Powered by PhiloLogic