Cicero, De Divinatione (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Div.].
<<Cic. Div. 1.27 Cic. Div. 1.30 (English) >>Cic. Div. 1.32

Click a word to see morphological information.
1.29ut P. Claudius, Appii Caeci filius, eiusque collega L. Iunius classis maximas perdiderunt, cum vitio navigassent. quod eodem modo evenit Agamemnoni; qui, cum Achivi coepissent inter se strépere aperteque ártem obterere extíspicum,
sólvere imperát secundo rúmore adversáque avi.

"Sed quid vetera? M. Crasso quid acciderit, videmus, dirarum obnuntiatione neglecta. in quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscriberet. esto; fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod adscripsit ob eam causam populum Romanum calamitatem maximam cepisse. si enim ea causa calamitatis fuit, non est in eo culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui non paruit. veram enim fuisse obnuntia-

-- --

tionem, ut ait idem augur et censor, exitus approbavit; quae si falsa fuisset, nullam afferre potuisset causam calamitatis. etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas afferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.1.30 non igitur obnuntiatio Atei causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset. ita aut illa obnuntiatio nihil valuit, aut si, ut Appius iudicat, valuit, id valuit ut peccatum haereat non in eo qui monuerit, sed in eo qui non obtemperarit.

ch. 17"Quid? lituus iste vester quod clarissimum est insigne auguratus, unde vobis est traditus? nempe eo Romulus regiones direxit tum cum urbem condidit. qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui quo canitur similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer.



Cicero, De Divinatione (XML Header) [genre: prose] [word count] [Cic. Div.].
<<Cic. Div. 1.27 Cic. Div. 1.30 (English) >>Cic. Div. 1.32

Powered by PhiloLogic