Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
Previous page

Next page

Click a word to see morphological information.

-- --

munis omnium parens dicta sit, quia et cuncta peperit semper et deinceps paritura sit, velut hominem 3 consenuisse. Nec post haec reor violentia [Note]

Note return to page effectum R.

Note return to page om. R.

Note return to page humi R. a An Epicurean theory; cf., e.g., Lucretius, II. 1150-1174. Columella holds to the Aristotelian theory.

Note return to page caeli nobis ista, sed nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum velut carni-fici noxae dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime tractaverat. [Note]

Note return to page Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam; mensurarum et numerorum modum rimantes placitae disciplinae consectentur magistrum; vocis et cantus modulatorern nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime requirant saltationis ac musicae 4 rationis studiosi; iam qui aedificare velint, fabros et architectos advocent; qui navigia mari concredere, gubernandi peritos; qui bella moliri, armorum et militiae gnaros; et ne singula persequar, ei studio, quod quis agere velit, consultissimum rectorem adhibeat; denique animi sibi quisque formatorem praeceptoremque virtutis e coetu sapientium arces-sat: sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est, tam discentibus5 egeat quam magistris. Adhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque [Note] [Note] [Note]

Previous page

Next page


Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
Powered by PhiloLogic