Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
Previous page

Next page

Click a word to see morphological information.

-- --

voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit, maximeque in agri cultura, in qua voluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis adferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas. 3 Itaque diligens pater familliae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit ut et [Note]

1Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,7 quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam 8 soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid 2 in eo recte fieri poterit. Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari, [Note]

1Porcius quidem Cato censebat inspiciendo agro 1 praecipue duo esse consideranda, salubritatem caeli et ubertatem loci; quorum si alterum deesset ac nihilo minus quis vellet incolere mente esse captum atque eum ad agnatos et gentiles deducendum. 2 Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum Orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et vitam colonorum esse dubiam vel potius mortem quaestu 3 certiorem. Post haec duo principalia subiungebat illa non minus intuenda: viam, aquam, vicinum. [Note]

1Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus. 2 In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M. [Note]

1Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut 2 salsi. Haec quoque si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, vastae cisternae hominibus piscinaeque pecori struantur; [Note]

1Modus autem membrorumque numerus aptetur universo consaepto et dividatur in tres partes, urbanam, rusticam, fructuariam. Urbana rursus [Note] [Note] [Note]

Previous page

Next page


Columella, Res Rustica (XML Header) [word count] [Columella].
Powered by PhiloLogic