Charlton T. Lewis; Charles Short [1879], A Latin Dictionary; Founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (Trustees of Tufts University, Oxford) [word count] [latindico09].
Previous Entry

Next Entry

imagoĭmāgo, ĭnis, f. cf. imitor,

I an imitation, copy of a thing, an image, likeness (i. e. a picture, statue, mask, an apparition, ghost, phantom; the latter only poet. and in post-Aug. prose; cf.: simulacrum, effigies, statua, sigillum): imago ab imitatione dicta, Paul. ex Fest. p. 112 Müll.; cf.: imago dicitur quasi imitago, Porphyr. Hor. C. 1, 12, 4.

I Lit.

   A In gen., a representation, likeness (usu. of a person), statue, bust, picture: Spartiates Agesilaus neque pictam neque fictam imaginem suam passus est esse ... unus Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnes imagines omnium statuasque superavit, Cic. Fam. 5, 12, 7: Demosthenes, cujus nuper inter imagines tuas ac tuorum imaginem ex aere vidi, id. Or. 31, 110: Epicuri in poculis et in anulis, id. Fin. 5, 1, 3: hominis imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit ceraque in eam formam gypsi infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius, Plin. 35, 12, 44, § 153: Africani, Cic. Rep. 6, 10: mulieris, Quint. 7, 7, 5: Antigoni, id. 2, 13, 12: depictam in tabula sipariove imaginem rei, id. 6, 1, 32: si in tabula mea aliquis pinxerit velut imaginem, Gai. Inst. 2, 78: cereae, Hor. Epod. 17, 76; id. S. 1, 8, 43: ut dignus venias hederis et imagine macra, Juv. 7, 29: hoc tibi sub nostra breve carmen imagine vivat, Mart. 9, 1: epistula atque imago me certum fecit, i. e. the image on the seal, the signet, Plaut. Ps. 4, 6, 35; 4, 2, 29; 4, 7, 105: nunc amici anne inimici sis imago, Alcesime, mihi, sciam, i. e. will act like a friend, Plaut. Cas. 3, 1, 1.—   2    A phantom, ghost, apparition: infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae Visa mihi ante oculos et nota major imago, Verg. A. 2, 773; cf.: et nunc magna mei sub terras ibit imago, shade, spirit, Verg. A. 4, 654; Plin. Ep. 7, 27, 6; cf. id. ib. 1: non vanae redeat sanguis imagini, Hor. C. 1, 24, 15: (somnus) Vanum nocturnis fallit imaginibus, Tib. 3, 4, 56; cf. Hor. C. 3, 27, 40; Suet. Aug. 94; id. Calig. 50: te videt in somnis, tua sacra et major imago humana turbat pavidum, Juv. 13, 221: quid natum totiens falsis Ludis imaginibus? phantoms, Verg. A. 1, 408: ubique pavor et plurima mortis imago, id. ib. 2, 369; cf.: repetitaque mortis imago, Ov. M. 10, 726: lurida mortis imago, Petr. 123, v. 257: varia pereuntium forma et omni imagine mortium, Tac. H. 3, 28: caesorum insepultorumque, id. A. 1, 62: supremorum (i. e. funeris) imago, id. H. 4, 45.—Poet.: genitiva (with forma), natural shape, figure, Ov. M. 3, 331; so, rudis et sine imagine tellus (= informis), shapeless, id. ib. 1, 87.—

   B In partic., an ancestral image of a distinguished Roman (of one who had been aedile, praetor, or consul; usually made of wax, and placed in the atrium of a Roman house, and carried in funeral processions.—   (a)    In plur.: obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem, of smoky (i. e. old) ancestral images, Cic. Pis. 1, 1; cf. Sen. Ben. 3, 28, 1; Plin. 35, 2, 2, § 6: si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur, no ancestors of distinction, Cic. Agr. 2, 36, 100; cf.: quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est, Sall. J. 85, 25: qui imagines familiae suae consecuti sunt, Cic. Agr. 2, 1, 1: homo veteris prosapiae ac multarum imaginum, Sall. J. 85, 10: majorum imagines, id. ib. 5, 5; Suet. Vesp. 1: multis in familia senatoriis imaginibus, id. Aug. 4: esto beata, funus atque imagines Ducant triumphales tuum, Hor. Epod. 8, 11: qui stupet in titulis et imaginibus, id. S. 1, 6, 17; Plin. 35, 2, 2, § 6 sqq.; Prop. 2, 13, 19; Suet. Vesp. 19.—   (b)    In sing. (rare): jus imaginis, Cic. Verr. 2, 5, 14, § 36: imaginis ornandae causa, id. Sest. 8, 19: vir honoratissimae imaginis futurus ad posteros, Liv. 3, 58, 2: clarum hac fore imagine Scaptium, would become an aristocrat, id. 3, 72, 4, v. Weissenb. ad loc.: Tunc Cotta ne imago Libonis exsequias posterorum comitaretur censuit, Tac. A. 2, 32.

II Transf., a reverberation of sound, an echo (mostly poet.): (mellaria facere oportet) potissimum ubi non resonent imagines, Varr. R. R. 3, 16, 12: concava pulsu Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago, Verg. G. 4, 50; cf. Sil. 14, 365: alternae deceptus imagine vocis: Huc coëamus ait ... Coëamus retulit Echo, Ov. M. 3, 385: cujus recinit jocosa Nomen imago, Hor. C. 1, 12, 4; so, jocosa Vaticani montis, id. ib. 1, 20, 8: vaga, Val. Fl. 3, 596.

III Trop.

   A In gen., an image or likeness of a thing formed in the mind, a conception, thought, imagination, idea: Scipionis memoriam atque imaginem sibi proponere, Cic. Lael. 27, 102: magnam partem noctium in imagine tua vigil exigo, Plin. Ep. 7, 5, 1: Verginium cogito, Verginium video, Verginium jam vanis imaginibus audio, id. ib. 2, 1, 12: imagines, quae εἴδωλα nominant, quorum incursione non solum videmus, sed etiam cogitamus, Cic. Fin. 1, 6, 21; cf.: imagines extrinsecus in animos nostros per corpus irrumpere, id. Ac. 2, 40, 125: plena sunt imaginum omnia, nulla species cogitari potest nisi pulsu imaginum, etc.; id. Div. 2, 67, 137 sq.: unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperii veteris, imaginem antiquitatis, columen rei publicae diceres intueri, an image of the olden time, id. Sest. 8, 19; cf.: expressam imaginem vitae quotidianae videre, id. Rosc. Am. 16, 47: quidnam illi consules dictatoresve facturi essent, qui proconsularem imaginem tam saevam ac trucem fecerint, i. e. by cruelty in office, Liv. 5, 2, 9: naturae ... urbis et populi, Cic. Rep. 2, 39 fin.: justitiae, Quint. 2, 20, 6: virtutis, id. 10, 2, 15: similitudines ad exprimendas rerum imagines compositae, id. 8, 3, 72: illae rerum imagines, quas vocari φαντασίας indicavimus, id. 10, 7, 15: conscripta formantur imagine templa, plans, Stat. S. 3, 1, 117: scipione determinata prius templi imagine in solo, Plin. 28, 2, 4, § 15: tua, pater Druse, imago, memory, Tac. A. 1, 13: magna illic imago tristium laetorumque, recollection, id. ib. 2, 53: si te nulla movet tantae pietatis imago, Verg. A. 6, 405.—

   B In partic.    1    In rhet., a figurative representation, similitude, comparison: comparabile est, quod in rebus diversis similem aliquam rationem continet. Ejus partes sunt tres: imago, collatio, exemplum. Imago est oratio demonstrans corporum aut naturarum similitudinem, etc., Cic. Inv. 1, 30, 49; cf.: imago est formae cum forma cum quadam similitudine collatio, Auct. Her. 4, 49, 62; Sen. Ep. 59, 92; Quint. 6, 1, 28; Hor. S. 2, 3, 320; id. Ep. 1, 7, 34.—    2    With the idea predominating of mere imitation, in opp. to what is original or real, a mere form, image, semblance, appearance, shadow: consectatur nullam eminentem effigiem virtutis, sed adumbratam imaginem gloriae, Cic. Tusc. 3, 2, 3: nos veri juris germanaeque justitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus: umbra et imaginibus utimur, id. Off. 3, 17, 69; cf.: non in umbra et imagine civitatis, etc., id. Rep. 2, 30; and: umbram equitis Romani et imaginem videtis, id. Rab. Post. 15, 41: haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam est et similitudo, habet hanc vim, ut, etc., id. de Or. 2, 87, 356: judiciorum, only the appearance of courts, id. Sest. 13, 30; cf.: imaginem rei publicae nullam reliquissent, id. Agr. 2, 32, 88: his quoque imaginibus juris spretis, Liv. 41, 8, 10: imaginem retinendi largiendive penes nos, vim penes Parthos, Tac. A. 15, 14: habitu et ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus, the pretence, id. ib. 16, 32; 6, 27; id. H. 1, 84; 3, 70: qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, id. Or. 34: nec imagine rerum, sed rebus incendit, Quint. 10, 1, 16: in falsa rerum imagine detineri, id. 10, 5, 17; cf.: nullo quippe alio vincis discrimine, quam quod illi (hermae) marmoreum caput est, tua vivit imago, Juv. 8, 55.—   3    A representative: non in effigies mutas divinum (Augusti) spiritum transfusum; sed imaginem veram, caelesti sanguine ortam, intellegere discrimen, etc., Tac. A. 4, 52.—   4    That which suggests or recalls something by resemblance, a reminder: me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis, Cic. Fam. 1, 6, 2: a Corbulone petierat, ne quam imaginem servitii Tiridates perferret, nothing to suggest slavery, Tac. A. 15, 31; cf.: moriar, si praeter te quemquam reliquum habeo, in quo possim imaginem antiquae et vernaculae festivitatis adgnoscere, Cic. Fam. 9, 15, 2.
Previous Entry

Next Entry


Charlton T. Lewis; Charles Short [1879], A Latin Dictionary; Founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (Trustees of Tufts University, Oxford) [word count] [latindico09].
Powered by PhiloLogic