Terence, Phormio (XML Header) [genre: poetry; drama; comedy] [word count] [Ter. Ph.].
Previous section

Next section

Click a word to see morphological information.
Davus Amicus summus meus et popularis Geta
Heri ad me venit. Erat ei de ratiuncula
Iampridem apud me reliquum pauxillulum
Nummorum; id ut conficerem. Confeci: affero.
39Nam herilem filium eius duxisse audio
Uxorem: ei, credo, munus hoc corraditur.
Quam inique comparatum est hi qui minus habent
Ut semper aliquid addant divitioribus.
Quod ille unciatim vix de demenso suo,
44Suum defrudans genium, comparsit miser,
Id illa universum abripiet, haud existimans
Quanto labore partum. Porro autem Geta
Ferietur alio munere, ubi hera pepererit;
Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies;
49Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet:
Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam?
GETA. DAVUS. Geta Si quis me quaeret rufus--
Davus Praesto est; desine.
Geta Oh!
At ego obviam conabar tibi, Dave.
Davus Accipe, hem,
Lectum est: conveniet numerus quantum debui.
Geta Amo te, et non neglexisse habeo gratiam.
Davus 55Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit;
Si quis quid reddit, magna habenda est gratia.
Sed quid tu es tristis?
Geta Egone? nescis quo in metu et
Quanto in periclo simus?
Davus Quid istuc est?
Geta Scies,
Modo ut tacere possis.
Davus Abi sis, insciens.
60Cuius tu fidem in pecunia perspexeris,
Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est
Te fallere?
Geta Ergo ausculta.
Davus Hanc operam tibi dico.
Geta Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem
Nostine?
Davus Quidni?
Geta Quid? eius gnatum Phaedriam?
Davus 65Tamquam te.
Geta Evenit senibus ambobus simul,
Iter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciam
Ad hospitem antiquum: is senem per epistolas
Pellexit, modo non montes auri pollicens.
Davus Cui tanta erat res, et supererat?
Geta Desinas:
70Sic est ingeniun.
Davus Oh, regem me esse oportuit.
Geta Abeuntes ambo hic tum senes, me filiis
Relinquunt quasi magistrum.
Davus O Geta, provinciam
Cepisti duram.
Geta Mihi usus venit, hoc scio:
Memini relinqui me Deo irato meo.
75Coepi adversari primo. Quid verbis opus est?
Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi.
Davus Venere in mentem mihi istaec; "Namque inscitia est,
Adversum stimulum calces?"
Geta Coepi iis omnia
Facere, obsequi quae vellent.
Davus Scisti uti foro.
Geta 80Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria
Continuo quandam nactus est puellulam
Citharistriam: hanc amare coepit perdite.
Ea serviebat lenoni impurissimo;
Neque quod daretur quicquam: id curarant patres.
85Restabat aliud nihil nisi oculos pascere,
Sectari, in ludum ducere, et reducere.
Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.
In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco
Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere
90Plerumque eam opperiri dum inde iret domum.
Interea, dum sedemus illi, intervenit
Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier.
Rogamus quid sit? "Nunquam aeque," inquit, "ac modo
Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave.
95Modo quandam vidi virginem hic viciniae
Miseram suam matrem lamentari mortuam.
Ea sita erat exadversum: neque illi benevolens
Neque notus neque cognatus extra unam aniculam
Quisquam aderat qui adiutaret funus. Miseritum est.
100Virgo ipsa facie egregia." Quid verbis opus est?
Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho,
"Vultisne eamus visere?" alius, "Censeo;
Eamus: duc nos, sodes." Imus; venimus;
Videmus. Virgo pulchra; et quo magis diceres,
105Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem.
Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida,
Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni
In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent.
Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo,
110"Satis," inquit, "scita est:" noster vero--
Davus Iam scio:
Amare coepit.
Geta Scin quam? Quo evadat vide.
Postridie ad anum recta pergit: obsecrat
Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat;
Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam,
115Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit,
Lege id licere facere; sin aliter, negat.
Noster quid ageret nescire; et illam ducere
Cupiebat, et metuebat absentem patrem.
Davus Non, si redisset, ei pater veniam daret?
Geta 120Ille indotatam virginem atque ignobilem
Daret illi? Nunquam faceret.
Davus Quid fit denique?
Geta Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio,
Homo confidens; qui illum Di omnes perduint.
Davus Quid is fecit?
Geta Hoc consilium quod dicam dedit.
125Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi
Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet.
Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam:
Paternum amicum me assimulabo virginis:
Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater,
130Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec
Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.
Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet.
Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?
Illa quidem nostra erit."
Davus Iocularem audaciam!
Geta 135Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur:
Duxit.
Davus Quid narras?
Geta Hoc quod audis.
Davus O Geta,
Quid te futurum est?
Geta Nescio hercle: unum hoc scio;
Quod fors feret feremus aequo animo.
Davus Placet.
Hem, istuc viri est officium.
Geta In me omnis spes mihi est.
Davus 140Laudo.
Geta Ad precatorem adeam credo, qui mihi
Sic oret; "Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum
Posthac, si quicquam, nihil precor;" tantummodo
Non addat: "Ubi ego hinc abiero, vel occidito."
Davus Quid paedagogus ille, qui citharistriam?
145Quid rei gerit?
Geta Sic tenuiter.
Davus Non multum habet
Quod det fortasse.
Geta Immo nihil nisi spem meram.
Davus Pater eius rediit an non?
Geta Nondum.
Davus Quid? senem
Quoad exspectatis vestrum?
Geta Non certum scio;
Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo,
150Et ad portitores esse delatam: hanc petam.
Davus Numquid, Geta, aliud me vis?
Geta Ut bene sit tibi.
Puer, heus. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.
ANTIPHO. PHAEDRIA. Antipho Adeon rem redisse ut qui mihi consultum optime velit esse,
Phaedria, patrem ut extimescam, ubi in mentem eius adventi venit?
Quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.
Phaedria Quid istuc est?
Antipho Rogitas, qui tam audacis facinoris mihi conscius sis?
157Quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset,
Neu me cupidum eo impulisset, quod mihi principium est mali.
Non potitus essem: fuisset tum illos mihi aegre aliquot dies:
At non quotidiana cura haec angeret animum.
Phaedria Audio.
Antipho Dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mihi consuetudinem.
Phaedria 162Aliis quia defit quod amant aegre est: tibi quia superest dolet.
Amore abundas, Antipho.
Nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est.
Ita me Di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui;
Iam depecisci morte cupio: tu coniicito caetera;
167Quid ego ex hac inopia nunc capiam, et quid tu ex hac copia;
Ut ne addam quod sine sumptu ingenuam liberalem nactus es;
Quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam;
Beatus ni unum hoc desit, animus qui modeste istaec ferat.
Et si tibi res sit cum eo lenone quocum mihi est, tum sentias.
172Ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet poenitet.
Antipho At tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,
Cui de integro est potestas etiam consulendi quid velis;
Retinere, amare, amittere. Ego in eum incidi infelix locum
Ut neque mihi eius sit amittendi nec retinendi copia.
177Sed quid hoc est? videone ego Getam currentem huc advenire?
Is est ipsus: hei timeo miser quam hic nunc mihi nuntiet rem.
GETA. ANTIPHO. PHAEDRIA. Geta Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis:
Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala,
Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:
182Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
Antipho Quidnam ille commotus venit?
Geta Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest.
Antipho Quid istuc mali est?
Geta Quod quum audierit, quod eius remedium inveniam iracundiae?
Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem.
Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
188Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset,
Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:
Aliquid convasassem, atque hinc me protinam conicerem in pedes.
Antipho Quam hic fugam aut furtum parat?
Geta Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via?
Phaedria 193Te nominat.
Antipho Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum.
Phaedria Ah, sanusne es?
Geta Domum ire pergam: ibi plurimum est.
Phaedria Revocemus hominem.
Antipho Sta ilico.
Geta Hem,
Satis pro imperio, quisquis es.
Antipho Geta.
Geta Ipse est quem volui obviam.
Antipho Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
Geta 198Faciam.
Antipho Eloquere.
Geta Modo apud portum--
Antipho Meumne?--
Geta Intellexti.
Antipho Occidi.
Geta Hem.
Antipho Quid agam?
Phaedria Quid ais?
Geta Huius patrem vidisse me, patruum tuum.
Antipho Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?
Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
Nulla est mihi vita expetenda.
Geta Ergo istaec quum ita sint, Antipho,
203Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat.
Antipho Non sum apud me.
Geta Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho;
Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur
Commeruisse culpam.
Phaedria Hoc verum est.
Antipho Non possum immutarier.
Geta Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret?
Antipho 208Quum hoc non possum, illud minus possem.
Geta Hoc nihil est, Phaedria: ilicet.
Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo?
Phaedria Et quidem ego.
Antipho Obsecro:
Quid si assimulo? satin est?
Geta Garris.
Antipho Vultum contemplamini: hem,
Satin sic est?
Geta Non.
Antipho Quid si sic?
Geta Propemodum.
Antipho Quid si sic?
Geta Sat est.
Hem, istuc serva; et verbum verbo, par pari ut respondeas,
213Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet.
Antipho Scio.
Geta Vi coactum te esse invitum, lege, iudicio: tenes?
Sed quis hic est senex quem video in ultima platea?
Antipho Ipsus est:
Non possum adesse.
Geta Ah, quid agis? quo abis, Antipho?
Mane, inquam.
Antipho Egomet me novi et peccatum meum:
218Vobis commendo Phanium et vitam meam.
Phaedria Geta, quid nunc fiet?
Geta Tu iam lites audies:
Ego plectar pendens, nisi quid me fefellerit.
Sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus
Id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.
Phaedria 223Aufer mihi "oportet:" quin tu quod faciam impera.
Geta Meministine olim ut fuerit vestra oratio
In re incipienda ad defendendam noxiam;
Iustam illam causam, facilem, vincibilem, optimam?
Phaedria Memini.
Geta Hem, nunc ipsa est opus ea, aut, si quid potest,
228Meliore et callidiore.
Phaedria Fiet sedulo.
Geta Nunc prior adito tu: ego in subsidiis hic ero
Succenturiatus, si quid deficias.
Phaedria Age.
Previous section

Next section


Terence, Phormio (XML Header) [genre: poetry; drama; comedy] [word count] [Ter. Ph.].
Powered by PhiloLogic