Charlton T. Lewis; Charles Short [1879], A Latin Dictionary; Founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (Trustees of Tufts University, Oxford) [word count] [latindico21].
Previous Entry

Next Entry

utut or ŭtī (old form ŭtei, C. I. L. 1, 196, 4 sq.; 1, 198, 8 et saep.), adv. and

I conj. [for quoti or cuti, from pronom. stem ka-, Lat. quo-, whence qui, etc., and locat. ending -ti of stem to-, whence tum, etc.].

I As adv. of manner.

   A Interrog. = quomodo, how, in what way or manner.    1    In independent questions (colloq.; rare in class. prose; not in Cic.): De. Quid? ut videtur mulier? Ch. Non, edepol, mala. De. Ut morata'st? Ch. Nullam vidi melius meā sententiā, Plaut. Merc. 2, 3, 56 sq.: salve! ut valuisti? quid parentes mei? Valent? id. ib. 5, 2, 107; id. Pers. 2, 5, 8: ut vales? id. Most. 2, 19, 29; 3, 2, 28; Ter. Heaut. 2, 4, 26: ut sese in Samnio res habent? Liv. 10, 18, 11: ut valet? ut meminit nostri? Hor. Ep. 1, 3, 12; id. S. 2, 8, 1.—   2    In exclamatory sentences (in all periods of the language): ut omnia in me conglomerat mala! Enn. ap. Non. p. 90, 14 (Trag. Rel. v. 408 Vahl.): ut corripuit se repente atque abiit! Hei misero mihi! Plaut. Merc. 3, 4, 76: ut dissimulat malus! id. ib. 5, 4, 13: ut volupe est homini si cluet victoria! id. Poen. 5, 5, 15: ut multa verba feci; ut lenta materies fuit! id. Mil. 4, 5, 4: ut scelestus nunc iste te ludos facit! id. Capt. 3, 4, 47: ut saepe summa ingenia in occulto latent, id. ib. 1, 2, 61; id. Rud. 1, 2, 75; 2, 3, 33 sq.: ut falsus animi est! Ter. Eun. 2, 2, 42: heia! ut elegans est! id. Heaut. 5, 5, 19: fortuna ut numquam perpetua est bona! id. Hec. 3, 3, 46; cf. id. Phorm. 5, 8, 52: Gnaeus autem noster ... ut totus jacet, Cic. Att. 7, 21, 1: quae ut sustinuit! ut contempsit, ac pro nihilo putavit! id. Mil. 24, 64: qui tum dicit testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustentat! ut omnia verba moderatur, ut timet ne quid cupide ... dicat! id. Fl. 5, 12: quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! id. Att. 3, 11, 2: quanta studia decertantium sunt! ut illi efferuntur laetitiā cum vicerint! ut pudet victos! ut se accusari nolunt! etc., id. Fin. 5, 22, 61: ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error! Verg. E. 8, 41: ut melius quidquid erit pati! Hor. C. 1, 11, 3: ut tu Semper eris derisor! id. S. 2, 6, 53: o superbia magnae fortunae! ut a te nihil accipere juvat! ut omne beneficium in injuriam convertis! ut te omnia nimia delectant! ut to omnia dedecent! Sen. Ben. 2, 13, 1: ut me in supremis consolatus est! Quint. 6, prooem. 11.—   3    In dependent questions.    (a)    With indic. (ante-class. and poet.): divi hoc audite parumper ut pro Romano populo ... animam de corpore mitto, Enn. ap. Non. p. 150, 6 (Ann. v. 215 Vahl.): edoce eum uti res se habet, Plaut.

-- 1940 --

Trin. 3, 3, 21: hoc sis vide ut avariter merum in se ingurgitat, id. Curc. 1, 2, 33: hoc vide ut dormiunt pessuli, id. ib. 1, 2, 66: illud vide os ut sibi distorsit carnufex, Ter. Eun. 4, 4, 3: vide ut otiosus it, si dis placet, id. ib. 5, 3, 10: illud vide, Ut in ipso articulo oppressit, id. Ad. 2, 2, 21; 3, 5, 3: viden ut faces Splendidas quatiunt comas? Cat. 61, 77: viden ut perniciter exiluere? id. 62, 8: adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt, id. 62, 12: aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo! (= omnia laetantia), Verg. E. 4, 52 Forbig. ad loc.: nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, id. G. 1, 56; id. E. 5, 6; id. A. 6, 779. —   (b)    With subj. (class.): nescis ut res sit, Phoenicium, Plaut. Ps. 4, 4, 1: oppido Mihi illud videri mirum, ut una illaec capra Uxoris dotem simiae ambadederit, id. Merc. 2, 1, 16: nam ego vos novisse credo jam ut sit meus pater, id. Am. prol. 104: narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet, Ter. Hec. 1, 2, 70: tute scis quam intimum Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia, id. Eun. 1, 2, 48: videtis ut omnes despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum se solum potentem putet? Cic. Rosc. Am. 46, 135: videtisne ut Nestor de virtutibus suis praedicet? id. Sen. 10, 31; id. Rosc. Am. 24, 66: credo te audisse ut me circumsteterint, ut aperte jugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint, id. Att. 1, 16, 4: videte ut hoc iste correxerit, id. Verr. 2, 1, 45, § 115: docebat ut omni tempore totius Galliae principatum Aedui tenuissent, Caes. B. G. 1, 43: veniat in mentem, ut trepidos quondam majores vestros ... defenderimus, Liv. 23, 5, 8: aspice quo submittat humus formosa colores, Prop. 1, 2, 9: infinitum est enumerare ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Quint. 6, 5, 10: vides ut altā stet nive candidum Soracte, Hor. C. 1, 9, 1: nonne vides, ut ... latus et malus Antennaeque gemant, id. ib. 1, 14, 3 Orell. ad loc.: audis ... positas ut glaciet nives Puro numine Juppiter, id. ib. 3, 10, 7; id. S. 1, 8, 42; 2, 3, 315; Verg. A. 2, 4; Tib. 2, 1, 26; Prop. 2, 34 (3, 32), 57: mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur, Plin. Ep. 1, 6, 2.—

   B Relative adverb of manner = eo modo quo, as.    1    Without demonstr. as correlatives: ut aiunt, Enn. ap. Varr. L. L. 7, § 101 Müll. (fr inc. l. 10 Vahl.): ego emero matri tuae Ancillam ... formā malā, ut matrem addecet familias, Plaut. Merc. 2, 3, 79: apparatus sum ut videtis, id. ib. 5, 2, 10: verum postremo impetravi ut volui, id. Mil. 4, 5, 5: ero ut me voles esse, id. Capt. 2, 1, 32: faciam ut tu voles, id. Men. 5, 9, 90: ut vales? Tox. Ut queo, id. Pers. 1, 1, 16: ut potero feram, Ter. And. 5, 3, 27: faciam ut mones, id. Hec. 4, 4, 97: Ciceronem et ut rogas amo, et ut meretur et ut debeo, Cic. Q. Fr. 3, 9, 9: cupiditates quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator objecit, ruri semper habitarit? id. Rosc. Am. 14, 39: ut ex propinquis ejus audio, non tu in isto artificio callidior es, quam hic in suo, id. ib. 17, 49: homo demens, ut isti putant, id. Rep. 1, 1, 1: cumulate munus hoc, ut opinio mea fert, effecero, id. ib. 1, 46, 70: non ut clim solebat, sed ut nunc fit, mimum introduxisti, id. Fam. 9, 16, 7: Labienus, ut erat ei praeceptum, ne proelium committeret nisi, etc., monte occupato nostros exspectabat, proelioque abstinebat, Caes. B. G. 1, 22: cuncta ut gesta erant exposuit, Liv. 3, 50, 4: (Postumius) fugerat in legatione, ut fama ferebat, populi judicium, id. 10, 46, 16: sed, ut plerumque fit, major pars meliorem vicit, id. 21, 4, 1: nec temere, et ut libet conlocatur argentum, sed perite servitur, Sen. Vit. Beat. 17, 2: servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercenarius est, id. Ben. 3, 22, 1.—Esp. parenthet., to denote that the facts accord with an assumption or supposition made in the principal sentence (= sicut): si virtus digna est gloriatione, ut est, Cic. Fin. 4, 18, 51: quorum etiamsi amplecterer virtutem, ut facio, tamen, etc., id. Phil. 10, 9, 18: quamvis fuerit acutus, ut fuit, id. Ac. 2, 22, 69; cf.: incumbite in causam, Quirites, ut facitis, id. Phil. 4, 5, 12: tu modo istam imbecillitatem valetudinis sustenta, ut facis, id. Fam. 7, 1, 5: satis enim erat, probatum illum esse populo Romano, ut est, id. Phil. 1, 15, 37.—   2    With the correlative ita or sic: VTI LEGASSIT SVPER PECVNIA TVTELAVE SVAE REI, ITA IVS ESTO, Leg. XII. Tab. 5, fr. 3: alii, ut esse in suam rem ducunt, ita sint; ego ita ero ut me esse oportet, Plaut. Men. 5, 6, 24 sq.: sic sum ut vides, id. Am. 2, 1, 57: omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit, Ter. Phorm. 5, 8, 15: ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita calumniam ejus obtrivit, Cic. Caecin. 7, 18.—In partic. with a superlative belonging to the principal sentence, attracted to the relative clause: haec ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta sunt (= ita breviter dicta sunt ut dici potuerunt), Cic. de Or. 2, 41, 174.—So ut qui, with sup.: te enim semper sic colam et tuebor ut quem diligentissime, Cic. Fam. 12, 62 fin.; without sic or ita: causas ut honorificentissimis verbis consequi potero, complectar, id. Phil. 14, 11, 29: sed exigenda est ut optime possumus, Quint. 12, 10, 38.—And with comp.: eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis, Nep. Epam. 2, 1; cf.: ad unguem Factus homo, non ut magis alter, amicus, Hor. S. 1, 5, 33: cocto Chium sic convenit, ut non Hoc magis ullum aliud, id. ib. 2, 8, 48.—   3    Doubled ut ut, as indefinite relative, = utcumque, in whatever manner, howsoever (mostly ante-class.; only with indic.): gaudeo, ut ut erga me est merita, Plaut. Am. 5, 1, 52: age jam, utut est, etsi'st dedecori, patiar, id. Bacch. 5, 2, 85: utut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuo'st, id. Ps. 1, 3, 76: utut res sese habet, pergam, etc., id. Most. 3, 1, 14: non potis est pietati opsisti huic, ututi res sunt ceterae, id. Ps. 1, 3, 36; id. Cist. 1, 1, 110: sed ut ut haec sunt, tamen hoc faciam, Ter. Phorm. 3, 2, 46; cf. id. ib. 3, 1, 4; id. Heaut. 1, 2, 26; id. Ad. 2, 2, 40; 4, 4, 22: ut ut est res, casus consilium nostri itineris judicabit, Cic. Att. 15, 25 B. and K. (dub.; v. Orell. ad loc.): sed ut ut est, indulge valetudini tuae, id. Fam. 16, 18, 1 dub. (al. ut est).—    4    Causal, as, = prout, pro eo ut.

   a Introducing a general statement, in correspondence with the particular assertion of the principal clause, ut = as, considering ... that, in accordance with: atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae mihique objectent, lenociniam facere, Plaut. Merc. 2, 3, 75: ut aetas mea est, atque ut huic usus facto est, id. Men. 5, 2, 1: haud scio hercle ut homo'st, an mutet animum, Ter. Phorm. 5, 2, 9: praesertim, ut nunc sunt mores, id. ib. 1, 2, 5: atque ille, ut semper fuit apertissimus, non se purgavit, sed, etc., Cic. Mur. 25, 51: permulta alia colligit Chrysippus, ut est in omni historiā curiosus, id. Tusc. 1, 45, 108: magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat, id. Verr. 2, 1, 26, § 65: Kal. Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt, Liv. 3, 6, 1: tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam regunt, dedere plebi, etc., id. 3, 71, 5: transire pontem non potuerunt, ut extrema resoluta erant, etc., id. 21, 47, 3.—Ellipt.: mortales multi, ut ad ludos, convenerant (ut fit, si ludi sunt), Plaut. Men. prol. 30: Epicharmi, acuti nec insulsi hominis, ut Siculi, as was natural, he being a Sicilian, Cic. Tusc. 1, 8, 15; so, Diogenes, liberius, ut Cynicus ... inquit, id. ib. 5, 33, 92: ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta, Liv. 23, 14, 1.—

   b Reflecting the assertion to particular circumstances, etc., ut = for, as, considering: hic Geta ut captus est servorum, non malus, Ter. Ad. 3, 4, 34: ut est captus hominum, Cic. Tusc. 2, 27, 65; Caes. B. G. 4, 3: Themistocles ut apud nos perantiquus, ut apud Athenienses non ita sane vetus, in regard to us, etc., Cic. Brut. 10, 41: Caelius Antipater, scriptor, ut temporibus illis, luculentus, for those times, id. ib. 26, 102: nonnihil, ut in tantis malis est profectum, considering the unfortunate state of affairs, id. Fam. 12, 2, 2: (orationis genus) ut in oratore exile, for an orator, id. Or. 3, 18, 66: multae (erant in Fabio) ut in homine Romano, litterae, id. Sen. 4, 12: consultissimus vir, ut in illā quisquam esse aetate poterat, Liv. 1, 18, 1: florentem jam ut tum res erant, id. 1, 3, 3: Apollonides orationem salutarem, ut in tali tempore, habuit, id. 24, 28, 1: Sp. Maelius, ut illis temporibus praedives, id. 4, 13, 1: insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho, id. 10, 46, 2: Ardeam Rutuli habebant, gens ut in eā regione atque in eā aetate divitiis praepollens, id. 1, 57, 1: vir, ut inter Aetolos, facundus, id. 32, 33, 9: Meneclidas, satis exercitatus in dicendo, ut Thebanus scilicet, Nep. Epam. 5, 2: ad magnam deinde, ut in eā regione, urbem pervenit, Curt. 9, 1, 14: multum, ut inter Germanos, rationis ac sollertiae, Tac. G. 30. —

   c Ut before relatives, with subj., as it is natural for persons who, like one who, since he, since they, etc.; seeing that they, etc. (not in Cic.): non demutabo ut quod certo sciam, seeing that I know it for certain, Plaut. Ps. 1, 5, 153: primā luce sic ab castris proficiscuntur ut quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine amicissimo consilium datum, Caes. B. G. 5, 31, 6: facile persuadent (Lucumoni) ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantum patria esset, Liv. 1, 34, 6: inde consul, ut qui jam ad hostes perventum cerneret, explorato, etc., procedebat, id. 38, 18, 7: Philippus, ut cui de summā rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, etc., id. 33, 4, 11: Tarquinius ad jus regni nihil praeter vim habebat, ut qui neque populi jussu, neque auctoribus patribus regnaret, id. 1, 49, 3; 25, 23, 3: Aequorum exercitus, ut qui permultos annos imbelles egissent, sine ducibus certis, sine imperio, id. 9, 45, 10: igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, in agmen Romanum ruebant, id. 30, 6, 3; 23, 15, 4; 23, 29, 12: omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est, as is natural in one who, since he, Quint. 1, 2, 19: in omni autem speciali inest generalis, ut quae sit prior, id. 3, 5, 9: ignara hujusce doctrinae loquacitas erret necesse est, ut quae vel multos vel falsos duces habeat, id. 12, 2, 20; 5, 14, 28; 11, 3, 53.—Rarely with participle: ne Volsci et Aequi ... ad urbem ut ex parte captam venirent, Liv. 3, 16, 2: gens ferox cum procul visis Romanorum signis, ut extemplo proelium initura, explicuisset aciem, etc., id. 7, 23, 6.—

   d With perinde or pro eo, with reference to several alternatives or degrees to be determined by circumstances, as, according as, to the extent that, in the measure that, etc.: perinde ut opinio est de cujusque moribus, ita quid ab eo factum et non factum sit, existimari potest, Cic. Clu. 25, 70: in exspectatione civitas erat, perinde ut evenisset res, ita communicatos honores habitura, Liv. 7, 6, 8: pro eo ut temporis difficultas aratorumque penuria tulit, Metell. ap. Cic. Verr. 2, 3, 54, § 126.—

   C Transf. of local relations, like Gr. ἵνα, where (very rare): in eopse astas lapide, ut praeco praedicat, Plaut. Bacch. 4, 7, 17: flumen uti adque ipso divortio (aquae sunt), Lucil. 8, 18 Müll.: in extremos Indos, Litus ut longe resonante Eoā Tunditur undā, Cat. 11, 2 sqq.; 17, 10; cf. Verg. A. 5, 329; Lucr. 6, 550 Munro ad loc.

II Conj.

   A Introducing comparative clauses of manner, = eodem modo quo, as, like.    1    In gen.    (a)    With sic as correlative: haec res sic est ut narro tibi, Plaut. Most. 4, 3, 40: quae si ut animis sic oculis videre possemus, nemo de divinā ratione dubitaret, Cic. N. D. 2, 39, 99: Pomponium Atticum sic amo ut alterum fratrem, id. Fam. 13, 1, 5: si sic ageres ut de eis egisti qui jam mortui sunt ... ne tu in multos Autronios incurreres, id. Brut. 72, 251: sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, justitiam cole, id. Rep. 6, 15, 15: ut dicere alia aliis magis concessum est, sic etiam facere, id. Quint. 11, 3, 150 (for ut ... sic, in similes, v. sic, IV. 1. a.).—   (b)    With ita as correlative: ut sementem feceris, ita metes, Cic. Or. 2, 65, 261: quamobrem, ut ille solebat, ita nunc mea repetat oratio populi origines, id. Rep. 2, 1. 3: non ut injustus in pace rex ita dux belli pravus fuit, Liv. 1, 53, 1: ut haec in unum congeruntur, ita contra illa dispersa sunt, Quint. 9, 3, 39.—   (g)    With other correlatives: in balteo tracta ex caseo ad eundem modum facito ut placentum sine melle, Cato, R. R. 78: encytum ad eundem modum facito uti globos, id. ib. 80: cum animi inaniter moveantur eodem modo rebus his quae nulla sint ut iis quae sint, Cic. Ac. 2, 15, 47: disputationem exponimus, eisdem fere verbis, ut disputatumque est, id. Tusc. 2, 3, 9: scelerum caput, ut tute es item omnis censes esse'

-- 1941 --

Plaut. Rud. 4, 4, 55: ut filium bonum patri esse oportet, item ego sum patri, id. Am. 3, 4, 9: fecisti item ut praedones solent, Cic. Verr. 2, 4, 9, § 21: item ut illo edicto de quo ante dixi ... edixit, etc., id. ib. 2, 1, 45, § 117; so with item, id. Or. 60, 202: is reliquit filium Pariter moratum ut pater eius fuit, Plaut. Aul. prol. 21.—With atque: nec fallaciam astutiorem ullus fecit Poëta atque ut haec est fabrefacta a nobis, Plaut. Cas. 5, 1, 7.—And after aliter = than: si aliter ut dixi accidisset, Cic. Rep. 1, 4, 7.—   (d)    Without correlative: rem omnem uti acta erat cognovit, Sall. J. 71, 5: quare perge ut instituisti, Cic. Rep. 2, 11, 22: apud me, ut apud bonum judicem, argumenta plus quam testes valent, id. ib. 1, 38, 59: miscent enim illas et interponunt vitae, ut ludum jocumque inter seria, Sen. Vit. Beat. 12, 2: comitetur voluptas, et circa corpus ut umbra versetur, id. ib. 13, 5: ut in animum ejus oratio, ut sol in oculos, incurrat, Quint. 8, 2, 23.—   2    In partic.

   a Ut ... ita or ut ... sic; co-ordinate, introducing contrasted clauses.    (a)    = cum ... tum, as ... so, as on the one hand ... so on the other, both and: ut errare potuisti, sic decipi te non potuisse, quis non videt? Cic. Fam. 10, 20, 2: ut Poeni ad moenia urbis Romanae nullo prohibente se pervenisse in gloriā ponebant, ita pigebat irriti incepti, Liv. 26, 37, 6: Dolabellam ut Tarsenses ita Laodiceni ultra arcessierunt, Cic. Fam. 12, 13, 4: fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis, Sen. Ben. 2, 28, 3.—   (b)    Concessive, = etsi ... tamen, although ... yet: consul, ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens certamen, respondit, etc., Liv. 4, 6, 2: Saguntini, ut a proeliis quietem habuerant per aliquot dies, ita non cessaverant ab opere, id. 21, 11, 5: ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum nihil cessatum, id. 21, 8, 1: haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, id. 3, 55, 15: in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, ita ... nihil praetermissurus, id. 23, 14, 6; 23, 34, 12: uti longe a luxuriā, ita famae propior, Tac. Agr. 6: ut multo infirmior, ita aliquatenus lucidior, Quint. 10, 1, 74: ut est utilis saepe ... ita obstabit melioribus, id. 12, 2, 12: quod, ut optimum est, ita longe quidem, sed sequitur tamen, id. 5, 12, 9; cf. id. 10, 1, 62.—With certe in place of ita: ut non demens, crudelis certe videtur, Quint. 9, 2, 91.—

   b Ita ... ut; in oaths or strong asseverations: ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens, Plaut. Aul. 3, 5, 22: ita me di ament ut ego nunc non tam meāpte causā Laetor quam illius, Ter. Heaut. 4, 3, 8: ita me di amabunt, ut nunc Menedemi vicem Miseret me, id. ib. 4, 5, 1: ita vivo ut maximos sumptus facio, Cic. Att. 5, 15, 2.—So with sic: sic me di amabunt ut me tuarum miseritum'st fortunarum, Ter. Heaut. 3, 1, 54.—

   c In exemplifications.    (a)    In gen., as for example, for instance: nam aut ipsa cognitio rei perquiritur, ut: virtus suam ne, etc., aut agendi consilium exquiritur, ut: sitne sapienti, etc., Cic. de Or. 3, 29, 112: sunt bestiae in quibus inest aliquid simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis, etc., id. Fin. 5, 14, 38: in libero populo, ut Rhodi, ut Athenis, nemo est civium qui, etc., id. Rep. 1, 31, 47: qui rem publicam constituissent, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, etc., id. ib. 2, 1, 2; id. Ac. 2, 24, 76; id. Inv. 2, 52, 157: est aliquid quod dominus praestare servo debeat, ut cibaria, ut vestiarium, Sen. Ben. 3, 21, 2: est etiam amarum quiddam ... et aere, ut illud Crassi Ego te consulem putem? etc., Quint. 8, 3, 89; 4, 3, 12.—Where several instances are adduced, if each of them singly is made prominent, ut is repeated with each; if they are taken in a group, ut occurs but once, e. g. quod erant, qui aut in re publicā, propter sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui .. sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, etc., Cic. de Or. 3, 16, 59.—   (b)    Ut si, if for instance; for example, if, etc.; with subj.: ut si accusetur is qui P. Sulpicium se fateatur occidisse, Auct. Her. 1, 15, 25: ut si quis hoc velit ostendere, eum qui parentem necarit, etc., Cic. Inv. 2, 15, 48: ut si qui docilem faciat auditorem, etc., id. ib. 1, 18, 26: ut si qui in foro cantet, id. Off. 1, 40, 145: ut si quis ei quem urgeat fames venenum ponat, Liv. 6, 40, 12; cf. Auct. Her. 2, 26, 4; 2, 27, 43; 3, 2, 2; Cic. Inv. 1, 49, 92: ut si obsessi de faciendā ad hostem deditione deliberent, Quint. 3, 8, 23: ut si des arma timidis et imbellibus, id. 12, 5, 2; 5, 10, 34; 2, 4, 18; 9, 2, 79 et saep.—So with cum: ut cum marem feminamque filios dicimus, Quint. 9, 3, 63; 1, 6, 22; 3, 8, 30; 9, 1, 3.—

   d Before an appositive noun, as, the same as, like: qui canem et felem ut deos colunt, Cic. Leg. 1, 11, 32: ut militiae Africanum ut deum coleret Laelius, id. Rep. 1, 12, 18: suam vitam ut legem praefert suis civibus, id. ib. 1, 34, 52: habuit (ei) honorem ut proditori, non ut amico fidem, id. Verr. 2, 1, 15, § 38: Hannibalem, non ut prudentem tantum virum, sed ut vatem omnium quae tum evenirent admirari, Liv. 36, 15, 2: (Dionysium) dimisi a me ut magistrum Ciceronum non lubenter; ut hominem ingratum non invitus, in his capacity of, Cic. Att. 8, 10: qui ante captas Syracusas non desciverant ... ut socii fideles accepti, quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt, Liv. 25, 40, 4: qui et ipsum, ut ambiguae fidei virum, suspectum jam pridem habebat, id. 24, 45, 12: Cicero ea quae nunc eveniunt cecinit ut vates, Nep. Att. 16: et ipsam (virtutem) ut deos, et professores ejus ut antistites colite, Sen. Vit. Beat. 26, 7: hunc ut deum homines intuebuntur, Quint. 12, 10, 65: id ut crimen ingens expavescendum est, id. 9, 3, 35.—

   e Ut si = quasi, velut si, tamquam si, as if, just as if: mater coepit studiose ... educere ita uti si esset filia, Ter. Eun. 1, 2, 37: Rufio tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis, Cic. Fam. 7, 20, 1: ejus negotium sic velim suscipias ut si esset res mea, id. ib. 2, 14, 1: ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appiā viā faceres, id. Q. Fr. 1, 1, 6: qui aliis nocent ut in alios liberales sint, in eādem sunt injustitiā ut si in suam rem aliena convertant, id. Off. 1, 14, 42; id. Opt. Gen. 4, 10: similes sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, like men who should say, Cic. Sen. 6, 17: similiter facere eos ... ut si nautae certarent, etc., they act like sailors who, etc., id. Off. 1, 25, 87.—

   f Ut quisque ... ita (sic), with superlatives (= eo magis ... quo magis, with indefinite subjects): ut quisque est vir optimus, ita difficillime alios improbos suspicatur, the better a man is, the more difficult it is for him to, etc., Cic. Q. Fr. 1, 1, 4, § 12: ut quaeque res est turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda est, id. Caecin. 2, 7: ut quisque (morbus) est difficillimus, ita medicus nobilissimus quaeritur, id. Clu. 21, 57: ut quisque te maxime cognatione ... attingebat, ita maxime manus tua putabatur, id. Verr. 2, 2, 10, § 27; id. Off. 1, 16, 50; 1, 19, 64: nam ut quaeque forma perfectissima ita capacissima est, Quint. 1, 10, 40.—This construction is variously modified,    (a)    With ita understood: facillime ad res injustas impellitur ut quisque altissimo animo est, Cic. Off. 1, 19, 65. —   (b)    With virtual superlatives: ut quisque in fugā postremus ita in periculo princeps erat, Cic. Verr. 2, 5, 34, § 90: ut quisque optime institutus est, esse omnino nolit in vitā, si, etc., id. Fin. 5, 20, 57.—   (g)    The superlatives omitted in either clause: ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, Cic. Sen. 18, 64: ut quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam dixit, id. Verr. 2, 4, 64, § 143: pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur, id. ib. 2, 1, 27, § 68: ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae objectus, Liv. 9, 6, 1: ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat, aut aliquos mittebat, id. 34, 38, 6.—And with tum = ita: nec prodesse tantum, sed etiam amari potest, tum ... ut quisque erit Ciceroni simillimus, in proportion to his resemblance, Quint. 2, 5, 20.—   (d)    With a comparative in one of the terms: major autem (societas est) ut quisque proxime accederet, Cic. Lael. 5, 19.—(ε) Without superlative, as, according as: de captivis, ut quisque liber aut servus esset, suae fortunae a quoque sumptum supplicium est, Liv. 3, 18, 10 (for ut quisque ... ita, in temporal clauses, v. B. 3. γ infra).—

   B Introducing a temporal clause, the principal predicate being an immediate sequence; orig. = quo tempore.    1    With perf. indic.

   a In gen., as soon as: principio ut illo advenimus ... continuo Amphitruo delegit viros, etc., Plaut. Am. 1, 1, 49: ut hinc te intro ire jussi, opportune hic fit mi obviam, Ter. And. 3, 4, 11: ut abii abs te fit forte obviam Mihi Phormio, id. Phorm. 4, 3, 12: ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum Sumus profecti, id. ib. 5, 6, 19; id. Hec. 3, 3, 5; 5, 1, 26; id. Eun. 4, 7, 12: qui ut peroravit, surrexit Clodius, Cic. Q. Fr. 2, 3, 2: eumque ut salutavit, amicissime apprehendit, id. Rep. 1, 11, 7: qui ut huc venit ... hominesque Romanos bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit, etc., id. ib. 2, 13, 25; cf. id. Verr. 2, 4, 22, § 48; id. Phil. 9, 4, 9; id. Brut. 8, 30: ut vero aquam ingressi sunt ... tum utique egressis rigere omnibus corpora, Liv. 21, 54, 9: ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur, id. 3, 10, 9; 23, 34, 6; 24, 44, 10.—

   b In oblique discourse: Ariovistum, ut semel Gallorum copias vicerit, superbe et crudeliter imperare, Caes. B. G. 1, 31.—

   c With primum, when first, as soon as ever: atque ego, ut primum fletu represso loqui posse coepi, Quaeso inquam, etc., Cic. Rep. 6, 15, 15: Siculi, ut primum videre volgari morbos, in suas quisque urbes dilapsi sunt, Liv. 25, 26, 13: ut primum lingua coepit esse in quaestu, curam morum qui diserti habebantur reliquerunt, Quint. prooem. 13.—

   d Rarely of coincidence in time: nam ut dudum adcurrimus ad Alcesimarchum ... tum mi puto prae timore hic excidisse Cistellam, Plaut. Cist. 4, 2, 46.—

   e Ut = ex quo tempore. since: ut Brundusio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae, Cic. Att. 1, 15, 2.—   2    With imperf. indic.    (a)    In gen.: Fabii oratio fuit qualis biennio ante; deinde, ut vincebatur consensu, versa ad P. Decium collegam poscendum, Liv. 10, 22, 2: deinde ut nullā vi perculsos sustinere poterat, Quid ultra moror, inquit, etc., id. 10, 28, 20: Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos, id. 25, 26, 15: ut vero ... exurebatur amoenissimus Italiae ager, villaeque passim incendiis fumabant ... tum prope de integro seditione accensi, id. 22, 14, 1.— And with perf. and imperf. in co-ordinate clauses: consules, ut ventum ad Cannas est, et in conspectu Poenum habebant, Liv. 22, 44, 1: ut in extrema juga ventum, et hostes sub oculis erant, id. 22, 14, 3: ut Poenus apparuit in collibus, et pauci ... adferebant, etc., id. 24, 1, 6.—   (b)    Of repeated past actions, whenever: ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, Caes. B. G. 3, 4.—   3    With plupf.    (a)    = postquam (rare): ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, Ter. Ad. 4, 4, 10: ut ad mare nostrae cohortes excubuerant, accessere subito primā luce Pompejani, Caes. B. C. 3, 63.—   (b)    In epistolary style = the Engl. perf.: litteras scripsi ... statim ut tuas legeram (= litteras nunc scribo, ut tuas legi), Cic. Att. 2, 12, 4: ut Athenas a. d. VII. Kal. Quinct. veneram, exspectabam ibi jam quartum diem Pomptinium (= ut veni, exspecto), id. ib. 5, 10, 1.—   (g)    Of repeated past actions, whenever: ut cujusque sors exciderat ... alacer arma capiebat, Liv. 21, 42, 3 dub.: ut quisque istius animum offenderat, in lautumias statim coniciebatur, Cic. Verr. 2, 5, 55, § 143: ut quidque ego apprehenderam, statim accusator extorquebat e manibus, id. Clu. 19, 52: ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt, Caes. B. G. 7, 81; cf.: ut quisque arma ceperat ... inordinati in proelium ruunt, Liv. 23, 27, 5.—With ita as correl.: ut enim quisque contra voluntatem ejus dixerat, ita in eum judicium de professione jugerum postulabatur, Cic. Verr. 2, 3, 15, § 39.—   4    With fut. perf., or, in oblique discourse, plupf. subj.: neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos debemus, Cic. Or. 2, 34, 146: traditum esse ut quando aqua Albana abundasset, tum ... victoriam de Veientibus dari, Liv. 5, 15, 11 (for ut after simul, v. simul, VI.).—

   C Introducing substantive clauses, that; always with subj. (cf. ut as interrog. adverb in dependent clauses, I. A. 3. supra).    1    In object clauses.

   a In clauses which, if independent, would take the imperative mood, often rendered by the Engl. infinitive.    (a)    After verbs denoting

-- 1942 --

to wish, request, pray, demand, or invite: malim istuc aliis ita videatur quam uti tu, soror, te collaudes, Plaut. Poen. 5, 4, 18: equidem mallem ut ires, Cic. Att. 1, 16, 8: equidem vellem ut pedes haberent (res tuae), id. Fam. 7, 31, 2: volo uti mihi respondeas num quis, etc., id. Vatin. 7, 17: precor (deos) ut his infinitis nostris malis contenti sint, id. Q. Fr. 1, 3, 9: postulo ut ne quid praejudicati afferatis, id. Clu. 2, 5: petebant uti equites praemitterent, Caes. B. G. 4, 11: tibi instat Hortensius ut eas in consilium, Cic. Quint. 10, 34: hoc ut aliquando fieret, instabat, Sen. Clem. 2, 1, 2: illum Dolabellae dixisse (= eum rogasse) ut ad me scriberet (= me rogaret), ut in Italiam quam primum venirem, Cic. Att. 11, 7, 2: cupio ut quod nunc natura et impetus est, fiat judicium, Sen. Clem. 2, 2, 2: senectutem ut adipiscantur omnes optant, Cic. Lael. 2, 4: exigo a me, non ut optimis par sim, sed ut malis melior, Sen. Vit. Beat. 17, 3.—With ut ne = ne: Trebatio mandavi, ut, si quid te eum velles ad me mittere, ne recusaret, Cic. Fam. 4, 1, 2; Tac. H. 4, 58 fin.—Also without verb, like utinam, to express a wish; esp. in imprecations (ante-class.): ut te cum tua Monstratione magnus perdat Juppiter, Ter. Ad. 4, 6, 2: ut illum di deaeque perdant, id. Eun. 2, 3, 10; id. Heaut. 4, 6, 6.—   (b)    After verbs expressing or implying advice, suggestion, or exhortation: ego vos hortari tantum possum ut, etc., Cic. Lael. 5, 17: quod suades ut ad Quinctium scribam, etc., id. Att. 11, 16, 4: tibi auctor sum ut eum tibi ordinem reconcilies, id. Fam. 1, 9, 26: censeo ut iter reliquum conficere pergas, I propose, id. Or. 2, 71, 200; Caes. B. C. 1, 2; Liv. 30, 40, 4: dixeram a principio ut sileremus, I had advised, Cic. Brut. 42, 157: Pompejum monebat ut meam domum metueret, id. Sest. 64, 133: equidem suasi ut Romam pergeret, id. Att. 16, 8, 2: M. Messalae et ipsi Attico dixit ut sine curā essent, exhorted, id. ib. 16, 16, A, 5.—   (g)    After verbs expressing resolution or agreement to do something: rus ut irem jam heri constitiveram, Plaut. Ps. 1, 5, 136: decrevistis ut de praemiis militum primo quoque tempore referretur, Cic. Phil. 5, 2, 4: constitueram ut pridie Idus Aquini manerem, id. Att. 16, 10, 1: statuunt ut decem millia hominum in oppidum submittantur, Caes. B. G. 7, 21: Hasdrubal paciscitur cum Celtiberorum principibus ut copias inde abducant, Liv. 25, 33, 3: illos induxisse in animum, ut superbo quondam regi, tum infesto exuli proderent (patriam), id. 2, 5, 7; 27, 9, 9; 42, 25, 11: ut ne plebi cum patribus essent conubia sanxerunt, Cic. Rep. 2, 27, 63: servitia urbem ut incenderent conjurarunt, Liv. 4, 45, 1.—   (d)    After verbs of command or prohibition: imperat Laelio ut per collis circumducat equites, Liv. 28, 33, 11: illud praecipiendum fuit ut ... diligentiam adhiberemus, Cic. Lael. 16, 60: M. Aemilio senatus negotium dat ut Patavinorum seditionem comprimeret, Liv. 41, 27, 3: consul edicere est ausus ut senatus ad vestitum rediret, Cic. Pis. 8, 18: jubet sententiam ut dicant suam, Plaut. Am. 1, 1, 50: hic tibi in mentem non venit jubere ut haec quoque referret, Cic. Verr. 2, 4, 12, § 28.—With ne: iis praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitteret, quam ipse esset remissus, Nep. Them. 7, 3.—(ε) Verbs expressing permission: atque ille legem mihi de XII. tabulis recitavit quae permittit ut furem noctu liceat occidere, Cic. Tull. 20, 47: concedo tibi ut ea praetereas quae, etc., id. Rosc. Am. 19, 54: dabis mihi hanc veniam ut eorum ... auctoritatem Graecis anteponam, id. de Or. 1, 6, 23: ille tibi potestatem facturus est ut eligas utrum velis, id. Div. in Caecil. 14, 45: illud natura non patitur ut aliorum spoliis nostras facultates augeamus, id. Off. 3, 5, 22.—

   b In dependent clauses implying an aim or end.    (a)    After verbs denoting direction and inclination of the mind, care, purpose, intention, or striving: ut plurimis prosimus enitimur, Cic. Ac. 2, 2, 6: facilior erit ut albam esse nivem probet quam erat Anaxagoras, he will be more inclined, disposed, id. ib. 2, 36, 117: ne ille longe aberit ut argumento credat philosophorum, far remote from believing = not inclined, id. ib. 2, 47, 144: qui sibi hoc sumpsit ut conrigat mores aliorum, quis huic ignoscat si, who undertakes to correct, id. Verr. 2, 3, 1, § 2: navem idoneam ut habeas diligenter videbis, care, id. Fam. 16, 1, 2: ille intellexit id agi atque id parari ut filiae suae vis afferretur, id. Verr. 2, 1, 26, § 67: pater potuit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, id. Rosc. Am. 19, 53: cum senatus temptaret ut ipse gereret sine rege rem publicam, id. Rep. 2, 12, 23: equidem ut honore dignus essem, maxime semper laboravi, id. Planc. 20, 50: omni contentione pugnatum est ut lis haec capitis existimaretur, id. Clu. 41, 116: omnis spes ad id versa ut totis viribus terra adgrederentur, Liv. 24, 34, 12: omnis cura solet in hoc versari, semper ut boni aliquid efficiam dicendo, Cic. de Or. 2, 75, 306: se miliens morituros potius quam ut tantum dedecoris admitti patiantur, Liv. 4, 2, 8; 2, 34, 11.—   (b)    Verbs of effecting: nec potui tamen Propitiam Venerem facere uti esset mihi, Plaut. Poen. 2, 6: prior pars orationis tuae faciebat ut mori cuperem, Cic. Tusc. 1, 47, 112: caritas annonae faciebat ut istuc ... tempore magnum videretur, id. Verr. 2, 3, 92, § 215: sol efficit ut omnia floreant, id. N. D. 2, 15, 41: potest praestare ut ea causa melior esse videatur, id. Or. 1, 10, 44: non committam ut tibi ipse insanire videar, id. Fam. 5, 5, 3: di prohibeant, judices, ut hoc praesidium sectorum existimetur, id. Rosc. Am. 52, 151: effecisti ut viverem et morerer ingratus, Sen. Ben. 2, 25, 1: quibus nihil aliud actum est quam ut pudor hominibus peccandi demeretur, id. Vit. Beat. 26, 6.—   (g)    Verbs of obtaining: Dumnorix a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur, Caes. B. G. 1, 9: quid assequitur, nisi hoc ut arent qui ... in agris remanserunt, what does he gain, Cic. Verr. 2, 3, 55, § 128: facile tenuit ut (Chalcidis) portae sibi aperirentur, Liv. 35, 51, 6: vicerunt tribuni ut legem perferrent, id. 4, 25, 13.—   (d)    Verbs of inducing and compelling: nec ut omnia quae praescripta sunt defendamus necessitate ullā cogimur, Cic. Ac. 2, 3, 8: civitati persuasit ut de finibus suis exirent, Caes. B. G. 1, 2: exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, Cic. Fam. 9, 8, 1: Parhedrum excita ut hortum ipse conducat, id. ib. 16, 18, 2: ille adduci non potest ut ... ne lucem quoque hanc eripere cupiat, etc., id. Rosc. Am. 52, 150: impellit alios avaritia, alios iracundia ut levem auditionem pro re compertā habeant, Caes. B. G. 7, 42: ut de clementia scriberem, Nero Caesar, una me vox tua maxime compulit, Sen. Clem. 2, 1, 1.—(ε) After verbs implying duty, right, rule, condition, or possibility: cum mihi ne ut dubitem quidem relinquatur, not even the possibility of doubt, Cic. Ac. 2, 38, 119: obsides inter se dent, Sequani ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii ut sine maleficio transeant, Caes. B. G. 1, 9: se ita a majoribus didicisse ut magis virtute quam dolo contenderent, id. ib. 1, 13: mea lenitas hoc exspectavit ut id quod latebat erumperet, Cic. Cat. 2, 12, 27: (natura) nobis insculpsit in mentibus, ut eos (deos) aeternos et beatos haberemus, id. N. D. 1, 17, 45: hoc mihi Metellus non eripuit, hoc etiam addidit ut quererer hoc sociis imperari, he gave the additional right, id. Verr. 2, 2, 68, § 164: ut vero conloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero liceat, quanti tandem aestimatis? the privilege of conversing, id. Tusc. 1, 41, 98: respondet Socrates sese meruisse ut amplissimis honoribus decoraretur, id. Or. 1, 54, 272: meruit ut suspendatur, Sen. Ep. 7, 5: quia enim non sum dignus prae te ut figam palum in parietem, Plaut. Mil. 4, 4, 4.—So after dignus, Liv. 24, 16, 19; Quint. 8, 5, 12.—

   c After verbs of fearing, where ut implies a wish contrary to the fear; that not: rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere se dicebant, Caes. B. G. 1, 39: vereor ut satis diligenter actum sit in senatu de litteris meis, Cic. Att. 6, 4, 2: verebar ut redderentur, id. Fam. 12, 19, 1: sin homo amens diripiendam urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit, id. ib. 14, 14, 1: veretur Hiempsal ut foedus satis firmum sit, id. Leg. 2, 22, 58: timeo ut sustineas, id. Fam. 14, 2, 3: o puer, ut sis vitalis, metuo, et majorum ne quis amicus Frigore te feriat, Hor. S. 2, 1, 60.— So sometimes after video, with weakened force: vide ut sit, nearly = perhaps it is not (cf. Roby, Gr. 2, p. 280): considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae; si enim non sunt, videndum est, ut honeste vos esse possitis, Cic. Fam. 14, 14, 1.—Very rarely ut stands for ne after verbs of fearing: quia nihil minus, quam ut egredi obsessi moenibus auderent, timeri poterat, Liv. 28, 22, 12 Weissenb. ad loc.: ut ferulā caedas meritum ... non vereor, Hor. S. 1, 3, 120 Jan. and Orell. ad loc. —

   d In interrogative clauses represented as untrue, rejecting a supposition or thought with indignation (nearly = fierine potest ut): me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum? Plaut. Pers. 1, 3, 52: te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas? Cic. Cat. 1, 9, 22: egone ut te interpellem? id. Tusc. 2, 18, 42: pater ut in judicio capitis obesse filio debeat? id. Planc. 13, 31: egone ut prolis meae fundam cruorem? Sen. Med. 927.—   2    In subject clauses, with impersonal predicates.

   a With a predicate adjective.    (a)    With the idea of rule, duty, etc.: id arbitror Adprime in vitā utile esse, ut ne quid nimis, Ter. And. 1, 1, 34: reliquum est ut de Catuli sententiā dicendum videatur, Cic. Imp. Pomp. 20, 59: praeclarum est et verum ut eos qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus, id. Tusc. 3, 29, 73: ergo hoc sit primum ut demonstremus quem imitetur, id. de Or. 2, 22, 90: proximum est ut doceam, etc., id. N. D. 2, 29, 73: extremum est ut te orem, etc., id. Fam. 4, 13, 7: ei (Dionysio) ne integrum quidem erat ut ad justitiam remigraret, permission, id. Tusc. 5, 21, 62. —With predicates, aequum est, par (anteclass. and rare): aequom videtur tibi ut ego alienum quod est Meum esse dicam? Plaut. Rud. 4, 7, 4: non par videtur ... praesente ibus una paedagogus ut siet, id. Bacch. 1, 2, 31.—   (b)    In clauses expressing result and consequence: magnificum illud etiam et gloriosum ut Graecis de philosophia litteris non egeant, illud, that result of my labors, Cic. Div. 2, 2, 5: consentaneum est huic naturae ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam, id. Fin. 3, 20, 68. —   (g)    In clauses represented as real, true, false, certain, or probable (where the acc. and inf. might be used): concedetur verum esse ut bonos boni diligant, Cic. Lael. 14, 50: sin autem illa veriora ut idem interitus animorum et corporum, etc., id. ib 4, 14; cf.: concedant ut hi viri boni fuerin (= concedant vere factum esse ut, etc.), id. ib. 5, 18: si verum est ut populus Romanus omnis gentes virtute superarit, etc., Nep. Hann. 1, 1: de ipso Roscio potest illud quidem esse falsum ut circumligatus fuerit, angui, Cic. Div. 2, 31, 66: non est verisimile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, id. Rosc. Am. 41, 121: deos verisimile est ut alios indulgentius tractent propter parentis, alios propter futuram posterorum indolem, Sen. Ben. 4, 32, 1; so, rarum est ut, Quint. 3, 19, 3: quid tam inusitatum quam ut, etc., Cic. Imp. Pomp. 21, 62.—And after potius: multi ex plebe spe amissā potius quam ut cruciarentur ... se in Tiberim praecipitaverunt, Liv. 4, 12, 11.—

   b With predicate nouns.    (a)    Expressing the idea of a verb which would require an object clause, with ut: quoniam ut aliter facias non est copia, Plaut. Merc. 5, 4, 30: Romano in hostico morandi causa erat ut hostem ad certamen eliceret, Liv. 6, 31, 7: vetus est lex amicitiae ut idem amici semper velint, Cic. Planc. 2, 5: consensus fuit senatus ut mature proficisceremur (= decretum est a senatu), id. Fam. 3, 3, 1: fuit hoc sive meum, sive rei publicae fatum ut in me unum omnis illa inclinatio temporum incumberet, ordained by fate, id. Balb. 26, 58: tempus est ut eamus ad forum, Plaut. Mil. 1, 1, 72: dicasque tempus maximum esse ut eat, id. ib. 4, 3, 9: primum est officium ut homo se conservet in naturae statu, Cic. Fin. 3, 6, 20: ejus culturae hoc munus est ut efficiat, etc., id. ib. 4, 14, 38: caput illud est ut Lyconem recipias in necessitudinem tuam, duty, id. Fam. 13, 19, 3; so, caput est ut, etc., id. de Or. 1, 19, 87: fuit hoc quoddam inter Scipionem et Laelium jus ut Scipio Laelium observaret parentis loco, id. Rep. 1, 12, 18: mea ratio in dicendo haec esse solet ut boni quod habeat id amplectar, id. de Or. 2, 72, 292; so, ratio est ut, id. Verr. 1, 11, 34: est mos hominum ut

-- 1943 --

nolint eundem pluribus excellere, id. Brut. 21, 84: est hoc Gallicae consuetudinis ut, etc., Caes. B. G. 4, 5.—   (b)    Expressing result and consequence: est hoc commune vitium in magnis liberisque civitatibus ut invidia gloriae comes sit, Nep. Chabr. 3, 3.—

   c With impersonal verbs.    (a)    Including the idea of a verb requiring an object clause, with ut: convenit, victi utri sint eo proelio, urbem, agrum ... seque uti dederent, Plaut. Am. 1, 1, 71: mihi cum Dejotaro convenit ut ille in meis castris esset, Cic. Att. 6, 1, 14: placitum est ut in aprico loco considerent, id. Rep. 1, 12, 18: postea mihi placuit ut, etc., id. Or. 1, 34, 155: ad Appii Claudii senectutem accedebat etiam ut caecus esset, id. Sen. 6, 16.—So after fit, it happens: fit ut naturā ipsā ad ornatius dicendi genus incitemur, Cic. Or. 2, 83, 338: potest fieri ut res verbosior haec fuerit, illa verior, it may be that, id. Att. 8, 3, 6; id. Ac. 2, 11, 36; id. Verr. 2, 2, 77, § 190.— So with accidit, evenit, contigit: accidit ... ut illo itinere veniret Lampsacum, Cic. Verr. 2, 1, 24, § 63; so id. Imp. Pomp. 9, 25: sed tamen hoc evenit ut in vulgus insipientium opinio valeat, id. Tusc. 2, 26, 63: utinam Caesari contigisset ut esset optimo cuique carissimus, id. Phil. 5, 18, 49.—   (b)    Denoting consequence: ex quo efficitur ut quidquid honestum sit, idem sit utile, Cic. Off. 2, 3, 10: sequitur ut dicamus quae beneficia danda sint et quemadmodum, Sen. Ben. 1, 11, 1: sequitur ut causa ponatur, Cic. Or. 2, 81, 331.—   (g)    Est, in the meaning fit, or causa est: est ut plerique philosophi nulla tradant praecepta dicendi, it is a fact that, Cic. Or. 2, 36, 152: non est igitur ut mirandum sit ea praesentiri, there is no reason for wondering, id. Div. 1, 56, 128: quando fuit ut quod licet non liceret? id. Cael. 20, 48; so, in eo est ut, prope est ut, to be on the point of, to be near to: jam in eo rem fore ut Romani aut hostes aut domini habendi sint, Liv. 8, 27, 3: cum jam in eo esset ut comprehenderetur, Nep. Paus. 5, 1; id. Milt. 7, 3: jam prope erat ut ne consulum quidem majestas coërceret iras hominum, Liv. 2, 23, 14: prope est ut lamentationem exigat, Sen. Clem. 2, 6, 4.— Here belongs the circumlocution of the periphrastic future by futurum esse or fore, with ut; generally in the inf.: arbitrabar fore ut lex de pecuniis repetundis tolleretur, Cic. Verr. 1, 14, 41.—Very rarely in the indic.: futurum est ut sapiam, Sen. Ep. 117, 29.—   3    In attributive clauses, dependent on nouns not belonging to the predicate.

   a With the idea of resolve, etc.: vicit sententia ut mitterentur coloni, Liv. 9, 26, 4: sententiam dixit (= censuit) ut judicum comitia haberentur, Cic. Q. Fr. 2, 1, 2; id. Fam. 4, 4, 5; id. Tusc. 5, 41, 119; id. Leg. 3, 15, 33.—

   b Of agreement: fide acceptā ut remitterent eum, Liv. 24, 48, 8. —

   c Of law, rule, etc.: praetores rogationem promulgarunt ut omnes regiae stirpis interficerentur, Liv. 24, 25, 10: senatus consultum factum est ut M. Fulvius litteras extemplo ad consulem mitteret, id. 35, 24, 2: haec ei est proposita condicio ut aut juste accusaret aut acerbe moreretur, Cic. Clu. 14, 42: Suevi in eam se consuetudinem induxerunt ut locis frigidissimis lavarentur in fluminibus, Caes. B. G. 4, 1.—

   d Of duty: jusjurandum poscit ut quod esse ex usu Galliae intellexissent, communi consilio administrarent, Caes. B. G. 8, 6. —

   e Of purpose, inclination, etc.: vobis dent di mentem oportet ut prohibeatis, etc., make you inclined, Liv. 6, 18, 9: causa mihi fuit huc veniendi ut quosdam hinc libros promerem, Cic. Fin. 3, 2, 8: confectio tabularum hanc habet vim (= efficit) ut quidquid fingatur aut non constet, appareat, id. Font. 2, 3.—

   f Of effect, result, etc.: fuit ista quondam virtus ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam hostem everterent, Cic. Cat. 1, 1, 3: habet hoc virtus ut viros fortis species ejus et pulchritudo etiam in hoste posita delectet, id. Pis. 32, 81: damnatum poenam sequi oportebat ut igni cremaretur, Caes. B. G. 1, 4.—   4    In clauses of manner, that, so that.

   a With ita, sic, adeo, tantus, talis, or tam as antecedent (v. hh. vv.; anteclass. ut qui = ut): Adeon' me fungum fuisse ut qui illi crederem? Plaut. Bacch. 2, 3, 49.—

   b With is or hic as antecedent: eos deduxi testes et eas litteras deportavi ut de istius facto dubium esse nemini possit, Cic. Verr. 2, 4, 42, § 91: ejusmodi res publica debet esse ut inimicus neque deesse nocenti possit, neque obesse innocenti (ejusmodi = talis), id. ib. 2, 3, 69, § 162: eo perducam servum ut in multa liber sit, Sen. Ben. 3, 19, 2: non eo loco res humanae sunt ut vobis tantum otii supersit, id. Vit. Beat. 27, 6: haec aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris dignitas ut servos Siculorum dominos esse velles, Cic. Verr. 2, 3, 38, § 87: hoc jure sunt socii ut eis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat, id. ib. 2, 2, 27, § 65.—

   c Without antecedents, so that: cujus aures clausae veritati sunt ut ab amico verum audire nequeat, hujus salus desperanda est, Cic. Lael. 24, 90: in virtute multi sunt ascensus, ut is maximā gloriā excellat qui virtute plurimum praestet, id. Planc. 25, 60: mons altissimus impendebat ut perpauci prohibere possent, Caes. B. G. 1, 6: accessit quod Domitius Heracleā iter fecerat, ut ipsa fortuna illum obicere Pompejo videretur, id. B. C. 3, 79: pecunia a patre exacta crudeliter, ut divenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim veluti relegatus viveret, Liv. 3, 13, 10: fama Gallici belli pro tumultu valuit ut et dictatorem dici placeret, id. 8, 17, 6: nihilo minus ... magnas percipiendum voluptates, ut fatendum sit, etc., Sen. Vit. Beat. 12, 1.—

   d Idiomat. with non.    (a)    Ut non, when the principal sentence is negative, without: non possunt unā in civitate multi rem ac fortunam amittere ut non plures secum in eandem trahant calamitatem, without dragging, etc., Cic. Imp. Pomp. 7, 19: flaminem Quirinalem neque mittere a sacris neque retinere possumus ut non deum aut belli deseramus curam, Liv. 24, 8, 10: non ita fracti animi civitatis erant ut non sentirent, etc., id. 45, 25, 12: nusquam oculi ejus flectentur ut non quod indignentur inveniant, Sen. Ira, 2, 7, 2: ajunt, nec honeste quemquam vivere ut non jucunde vivat, nec jucunde ut non honeste quoque, id. Vit. Beat. 6, 3: nemo in eo quod daturus es gratiam suam facere potest ut non tuam minuat, id. Ben. 2, 4, 3; cf. also: ut non conferam vitam neque existimationem tuam cum illius; neque enim est conferenda (= ut omittam conferre), Cic. Verr. 2, 4, 20, § 45.—   (b)    Non ut, followed by sed quod, causal (= non quod, sed quod; rare): earum exempla tibi misi non ut deliberarem reddendaene essent, sed quod non dubito, etc., not that ... but because, Cic. Att. 14, 17, 4: haec ad te scribo non ut queas tu demere solitudinem, sed, etc., id. ib. 11, 15, 3.—Followed by sed ut: benigne accipe (beneficium): rettulisti gratiam, non ut solvisse te putes, sed ut securior debeas, Sen. Ben. 2, 35, 5; and in reversed order: quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud, etc.; non ut eas res causam adferrent amoris, Cic. Fat. 15, 35.—Rarely nedum ut, in the sense of nedum alone, much less that, not to mention that (mostly post-class.; cf. Zumpt, Gram. § 573): ne voce quidem incommodā, nedum ut illa vis fieret, paulatim permulcendo mansuefecerant plebem, Liv. 3, 14, 6 Weissenb. ad loc.: quando enim ... fama in totam urbem penetrat? nedum ut per tot provincias innotescat, Tac. Or. 10.—

   e Conditional or concessive.    (a)    Granting that (for argument's sake): quod ut ita sit—nihil enim pugno—quid habet ista res aut laetabile aut gloriosum? Cic. Tusc. 1, 21, 49: sed ut haec concedantur, reliqua qui tandem intellegi possunt? id. N. D. 3, 16, 41: ut tibi concedam hoc indignum esse, tu mihi concedas necesse est, etc., id. Clu. 53, 146: quae, ut essent vera, conjungi debuerunt, id. Fin. 4, 15, 40: quae natura ut uno consensu juncta sit et continens ... quid habere mundus potest cum thesauri inventione conjunctum? id. Div. 2, 14, 33: nihil est prudentiā dulcius, quam, ut cetera auferat, adfert certe senectus, id. Tusc. 1, 39, 94.—   (b)    Even if, although: qui (exercitus) si pacis ... nomen audiverit, ut non referat pedem, insistet certe, Cic. Phil. 12, 3, 8: ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem? etc., id. Ac. 2, 34, 108: ut quaeras omnia, quomodo Graeci ineptum appellant non reperies, id. de Or. 2, 4, 18: ut enim neminem alium nisi T. Patinam rogasset, scire potuit, illo ipso die a Milone prodi flaminem, id. Mil. 17, 46: verum ut hoc non sit, tamen praeclarum spectaculum mihi propono, id. Att. 2, 15; id. Leg. 1, 8, 23; id. Fat. 5, 9; id. Verr. 2, 3, 64, § 151; 2, 1, 45, § 117; id. Planc. 25, 62: qui, ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare didici, Liv. 36, 7, 20: neque equites armis equisque salvis tantum vim fluminis superasse verisimile est, ut jam Hispanos omnes inflati travexerint utres, id. 21, 47, 5: at enim, ut jam ita sint haec, quid ad vos, Romani? id. 34, 32, 13: ut jam Macedonia deficiat, id. 42, 12, 10: cum jam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci hujus transferri non possit, id. 5, 54, 6; 22, 50, 2; cf.: ac jam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, Caes. B. G. 3, 9: ut desint vires tamen est laudanda voluntas, Ov. P. 3, 4, 79: ut dura videatur appellatio, tamen sola est, Quint. 3, 8, 25; 6, prooem. 15.—Ut maxime = si maxime: quaere rationem cur ita videatur: quam ut maxime inveneris ... non tu verum testem habere, sed eum non sine causā falsum testimonium dicere ostenderis, Cic. Ac. 2, 25, 81.—With nihilominus: quae (res) nihilominus, ut ego absim, confici poterunt, Cic. Fam. 10, 2, 2.—   (g)    Provided that: ambulatiuncula, ut tantum faciamus quantum in Tusculano fecimus, prope dimidio minoris constabit isto loco, Cic. Att. 13, 39, 2: dabo egenti, sed ut ipse non egeam; succurram perituro, sed ut ipse non peream, Sen. Ben. 2, 15, 1.—   5    In clauses of purpose (final clauses; distinguished from object clauses with ut; v. C. 1., in which the verb itself contains the idea of purpose, the clause completing the idea of the verb), in order that, so that, so as to.

   a In gen.: quin voco, ut me audiat, nomine illam suo? Plaut. Rud. 1, 4, 17: haec acta res est uti nobiles restituerentur in civitatem, Cic. Rosc. Am. 51, 149: intellego, tempus hoc vobis divinitus datum esse ut odio ... totum ordinem liberetis, id. Verr. 1, 15, 43: Caesar singulis legionibus singulos legatos praefecit uti eos testes suae quisque virtutis haberet, Caes. B. G. 1, 52.—And with ut ne, instead of ne, lest: id ut ne fiat, haec res sola est remedio, Ter. Eun. 3, 1, 49; v. 1. ne, I. B. 4. a.—Very rarely, ut non for ne, expressing a negative purpose: ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum valeat (= ut praeteream), Cic. Imp. Pomp. 15, 44; cf. d. α fin. supra.—

   b Esp., after certain antecedents.    (a)    After id, for the purpose (ante-class.): id huc reverti uti me purgarem tibi, Plaut. Am. 3, 2, 28.—   (b)    After idcirco: idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur, Cic. Rosc. Am. 38, 111: legum idcirco omnes servi sumus ut liberi esse possimus, id. Clu. 53, 146; id. Rosc. Am. 47, 137.—   (g)    After ideo and eo: non ideo Rhenum insedimus ut Italiam tueremur, sed ne quis, etc., Tac. H. 4, 73: Marionem ad te eo misi ut aut tecum ad me quam primum veniret, aut, etc., Cic. Fam. 16, 1, 1.—   (d)    After ad eam rem, ad hoc, in hoc: ad eam rem vos delecti estis ut eos condemnaretis quos sectores jugulare non potuissent? Cic. Rosc. Am. 52, 151: praebere se facilem ad hoc ut quem obligavit etiam exsolvi velit? Sen. Ben. 2, 17, 6: homo natus in hoc ut mores liberae civitatis Persica servitute mutaret, id. ib. 2, 12, 2.—(ε) After eā mente, hac mente: navis onerarias Dolabella eā mente comparavit ut Italiam peteret, Cic. Fam. 12, 14, 1: hac mente laborem Sese ferre senes ut in otia tuta recedant Ajunt, Hor. S. 1, 1, 30.—(ζ) After potius quam: potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, Liv. 6, 28, 8: potius quodcumque casus ferat passuros, quam ut sprevisse Tarentinos videantur, id. 9, 14, 8.—

   c Idiomat.    (a)    With the principal predicate, referring to the conception of the writer, understood; mostly parenthet. = the Engl. inf.: ut in pauca conferam, testamento facto mulier moritur, to be brief, etc., Cic. Caecin. 6, 17: ecquid tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere filium rusticum? to come to the drama, id. Rosc. Am. 16, 46: reliquum judicium de judicibus, et, vere ut dicam, de te futurum est, to tell the truth, id. Verr. 2, 5, 69, § 177: Murena, si nemini, ut levissime dicam, odio fuit, to say the least, id. Mur. 40, 87: ut nihil de illo tempore, nihil de calamitate rei publicae

-- 1944 --

querar, hoc tibi respondeo, etc., not to complain of that time, etc., id. Caecin. 33, 95: quae cum se disposuit, et partibus suis consensit, et, ut ita dicam concinuit, summum bonum tetigit, and, so to speak, chimes in, etc., Sen. Vit. Beat. 8, 5: ecce— ut idem in singulos annos orbis volveretur —Hernici nuntiant Volscos et Aequos reficere, etc., Liv. 3, 10, 8.—   (b)    Satis ut, enough to (lit. enough for the purpose of): satis esse magna incommoda accepta ut reliquos casus timerent, disasters large enough to make them afraid, Caes. B. C. 3, 10.—   (g)    Quam ut after comparatives, too much to: quod praeceptum, quia major erat quam ut ab homine videretur, idcirco adsignatum est deo, too great to come from man, Cic. Fin. 5, 16, 44: quis non intellegit, Canachi signa rigidiora esse quam ut imitentur veritatem? id. Brut. 18, 70: clarior res erat quam ut tegi ac dissimulari posset, too clear to be covered up, Liv. 26, 51, 11: potentius jam id malum apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, id. 25, 1, 11: est tamen aliquis minor quam ut in sinu ejus condenda sit civitas, Sen. Ben. 2, 16, 2.
Previous Entry

Next Entry


Charlton T. Lewis; Charles Short [1879], A Latin Dictionary; Founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (Trustees of Tufts University, Oxford) [word count] [latindico21].
Powered by PhiloLogic